Acts 17:29
Genus ergo cum simus Dei, non debemus æstimare auro, aut argento, aut lapidi, sculpturæ artis, et cogitationis hominis, divinum esse simile. + 17.29 Genus ergo, etc., non debemus. RAB. Homo in medio est, habens Deum superiorem, aurum ex argentum, cum cæteris hujusmodi inferiora, quæ non debent ei comparari.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 32:4Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem: dixeruntque: Hi sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.
Psalms 106:20Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum. 1
Isaiah 40:12Quis mensus est pugillo aquas, et cælos palmo ponderavit? quis appendit tribus digitis molem terræ, et liberavit in pondere montes, et colles in statera? + 40.12 Quis mensus est? ID. Ne de vocatione gentium dubitetur, magnitudo vocantis describitur. Pugillo. Pugillus, contractis digitis pugnus, palmus a pollice usque ad minimum digitum extenta manus, ut per palmum et pugillum cœlos extentos et globum terræ noverimus.
Isaiah 44:9Plastæ idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur.
Jeremiah 10:4argento et auro decoravit illud: clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur: + 10.4 Argento et auro. ID. Ut fulgore materiæ simplices occupet et decipiat. Hic error usque ad nos pervenit, ut religionem in divitiis arbitremur.
Romans 1:20Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta, conspiciuntur: sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas: ita ut sint inexcusabiles. + 1.20 A creatura. GREG., lib. XXIX Moral., c. 8. Ab homine per excellentiam, quia excellit inter alias creaturas, vel propter convenientiam quam habet cum omnibus creaturis: est enim localiter in loco cum corporibus, sentit cum animalibus, intelligit cum angelis, unde: Prædicate Evangelium omni creaturæ Marc. 16.. Cum cognovissent, etc. AUG., Serm. LV de Verb. Dom. Viderunt quo veniendum esset, etc., usque ad quod enim Deus dederat gratis, tulit ingratis.