Acts 17:32
Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt: Audiemus te de hoc iterum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
33Sic Paulus exivit de medio eorum.
Cross References
2 Chronicles 30:9Si enim vos reversi fueritis ad Dominum, fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis, qui illos duxerunt captivos, et revertentur in terram hanc: pius enim et clemens est Dominus Deus vester, et non avertet faciem suam a vobis, si reversi fueritis ad eum.
Luke 14:18Et cœperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam: rogo te, habe me excusatum. + 14.18 Et cœperunt, etc. Ideo excusant, quia nemini intercluditur regnum, nisi quem suæ vocis professio excluserit. Excusat autem se omnis qui plus terrena quam cœlestia diligit, etiamsi ad cœlestia se tendere dicat. Villam emi. Villa, id est terrena substantia. Exit ergo videre villam, qui sola exteriora cogitat propter substantiam, et hoc est quod ab amatoribus mundi prius quæritur, scilicet substantia corporis. AUG. In empta villa, dominatio notatur et superbia. Habere enim villam, etc., usque ad amor rerum terrenarum viscus est spiritualium pennarum. Rogo te. Dum dicit: Rogo te, habe me excusatum, humilitas sonat in voce dum venire contemnit, superbia in actione.
Luke 23:11Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo: et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum. + 23.11 Et illusit. Quod in alba veste spernitur et illuditur, significat quod pro totius mundi peccatis in carne casta immolatus agnus est passus et sepultus: quod hic alba, juxta alios Evangelistas purpurea vel coccinea veste illuditur, indutus, signat geminum martyrii genus, quo in passionibus Ecclesia adornatur, ut sit candidus actione, rubicundus sanguine. Ipse enim membrorum flosculis vernans, in pace lilia gignit, bello rosas. Et remisit ad Pilatum. Ad Herodem mittitur, ad Pilatum remittitur, et si uterque reum non pronuntiat, alienæ tamen iniquitatis stimulis obsequitur.
Acts 2:13Alii autem irridentes dicebant: Quia musto pleni sunt isti.
Acts 17:18Quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo, et quidam dicebant: Quid vult seminiverbius hic dicere? Alii vero: Novorum dæmoniorum videtur annuntiator esse: quia Jesum et resurrectionem annuntiabat eis. + 17.18 Epicurei. ID. Vocantur sic ab auctore suo, qui dicitur voluptatis assertor. Stoici Græce, Latine elementa; qui contendebant paria esse peccata, id est omne peccatum uniforme esse. Quid vult seminiverbius. Seminiverbius est qui verbum seminat; vel seminiverbius, id est sermologus; quia semen est verbum Dei; unde: Si vobis seminavimus, etc. AUG. Legimus Paulum apostolum dictum fuisse seminatorem verborum, quod dictum est ab irridentibus, sed non respuendum a credentibus; erat quippe seminator verborum, sed messor morum. Et nos, licet parvuli, nec illi comparandi in agro Dei (quod est cor vestrum) seminamus verbum Dei, exspectantes uberem frugem, vel fructum de moribus vestris. Alii vero. RAB. A Judæis audierunt vocabulum dæmoniorum esse abominabile, et ideo huic abominationi comparant doctrinam Pauli; vel Judæi sunt qui hoc dicunt, id est sadducæi.
Acts 24:25Disputante autem illo de justitia, et castitate, et de judicio futuro, tremefactus Felix, respondit: Quod nunc attinet, vade: tempore autem opportuno accersam te: + 24.25 Tremefactus, etc., et sperans. ID. Sic junge: tremefactus et sperans, pro his duobus dimisit eum liberæ custodiæ, præ timore Dei et spe pecuniæ.