Acts 18:26
Hic ergo cœpit fiducialiter agere in synagoga. Quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum, et diligentius exposuerunt ei viam Domini.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 9:9Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia; doce justum, et festinabit accipere.
Proverbs 25:12Inauris aurea, et margaritum fulgens, qui arguit sapientem et aurem obedientem. + 25.12 Inauris aurea margaritarum fulgens. Recte humilis auditor, etc., usque ad gratioremque fulgorem gemmæ ardentis annectit.
Matthew 18:3et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum.
Luke 19:26Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit: ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo. + 19.26 Et abundabit. Mystice: cum omnis Isræl salvus erit, tunc plenitudo spiritualis gratiæ quam modo torpenter exercemus, doctoribus illius temporis abundanter conferetur.
John 7:17Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.
Acts 14:3Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiæ suæ, dante signa et prodigia fieri per manus eorum.