Corinthios i 16:19
Salutant vos ecclesiæ Asiæ. Salutant vos in Domino multum, Aquila et Priscilla cum domestica sua ecclesia: apud quos et hospitor.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
20Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto.
Cross References
Acts 18:2et inveniens quemdam Judæum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem ejus (eo quod præcepisset Claudius discedere omnes Judæos a Roma), accessit ad eos. + 18.2 Eo quod præcepisset Claudius discedere omnes. BED. Hoc Josephus nono anno Claudii factum narrat. Suetonius dicit quod Claudius Judæos Roma expulit.
Acts 18:26Hic ergo cœpit fiducialiter agere in synagoga. Quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum, et diligentius exposuerunt ei viam Domini.
Romans 16:3Salutate Priscam et Aquilam, adjutores meos in Christo Jesu + 16.3 Priscam et Aquilam. Aquila est vir Priscillæ: hi coadjutores Pauli Romam ad confirmationem Romanorum venerant. Sic et omnes alii quos salutat, Romæ fuisse intelliguntur.
Colossians 4:15Salutate fratres, qui sunt Laodiciæ, et Nympham, et quæ in domo ejus est, ecclesiam.
Philemon 1:2et Appiæ sorori carissimæ, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiæ, quæ in domo tua est.
Revelation 1:11dicentis: Quod vides, scribe in libro: et mitte septem ecclesiis, quæ sunt in Asia, Epheso, et Smyrnæ, et Pergamo, et Thyatiræ, et Sardis, et Philadelphiæ, et Laodiciæ. + 1.11 Quod vides, scribe. Communis admonitio fit Joanni, quæ monuit communiter mittere ecclesiæ Asiæ, per quas intelligendæ sunt omnes aliæ Ecclesiæ. Hæc communis admonitio fit usque ibi: Et Angelo Ephesi, etc. Sive simul et uno intuitu, sive per tempora diversa hanc visionem vidit Joannes, angelus utrumlibet ei conferre potuit. Epheso. Ephesas voluntas mea interpretatur, vel lapsus profundus, vel consilium.