Luke 19:26
Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit: ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo. + 19.26 Et abundabit. Mystice: cum omnis Isræl salvus erit, tunc plenitudo spiritualis gratiæ quam modo torpenter exercemus, doctoribus illius temporis abundanter conferetur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
25Et dixerunt ei: Domine, habet decem mnas.
Cross References
1 Samuel 2:30Propterea ait Dominus Deus Israël: Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui, ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me: sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.
2 Samuel 7:15Misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie mea.
Ezekiel 44:12Pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum, et facti sunt domui Israël in offendiculum iniquitatis: idcirco levavi manum meam super eos, ait Dominus Deus, et portabunt iniquitatem suam.
Matthew 21:43Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.
Mark 4:25Qui enim habet, dabitur illi: et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo. + 4.25 Qui enim habet, etc. Scilicet qui fidem habet, habebit virtutem, et qui habet opus verbi, habebit intelligentiam mysterii. Et econtra, qui non habet fidem, deficit virtute; et qui non habet opus verbi ejus intelligentia caret; et qui non intelligit, auditum perdit, ac si non audisset.
Luke 16:3Ait autem villicus intra se: Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco.