The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 18 › Matthew 18:3

Matthew 18:3

et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And said, Verily I say unto you, Except ye be converted, and become as little children, ye shall not enter into the kingdom of heaven.

In Context

2Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum, + 18.2 Et advocans. Secundum Marcum puerum Jesus complectitur, significans humiles dignos suo complexu et dilectione. Parvulum, etc. Parvulum ætate, ut similitudinem demonstraret. Vel se statuit in medio qui non venit ministrari, sed ministrare. Vel parvulum, id est, Spiritum sanctum posuit in cordibus eorum, ut humilitate superbiam vitarent.

4Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno cælorum. + 18.4 Quicunque ergo humiliaverit, etc. Invitat discipulos suos, et omnes alios Dominus, ut quod puer habet per naturam, id est innocentiam et humilitatem, hoc habeant discipuli et omnes alii per virtutem. Sicut parvulus iste. Innocens erit sicut iste parvulus, qui non perseverat in ira: Jesus non meminit: visam mulierem non cupit.

Read all of Matthew 18

Cross References

Psalms 131:2sicut juravit Domino; votum vovit Deo Jacob: 1

Matthew 5:18Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, jota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant. + 5.18 Iota. BEDA. Hic ostenditur, quod quæ minima putantur in lege, sacramentis spiritualibus plena sunt, et omnia, etc., usque ad quia iota decem significat, id est decalogum, cujus apex est Evangelii perfectio. Omnia fiant. Spiritualiter impleantur, vel imperfecta perficiantur, et significantia, id est impletione, consummentur.

Matthew 6:2Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. + 6.2 Cum ergo, etc. A toto in partes, ut exponat quæ bona non sint pro hominum laude facienda. Tuba canere. Forsitan convocandi gratia hoc fecerunt: ut omnes irent quasi ad spectaculum. Ante te. Ante se tuba canit qui ante alios vult laudari: ut appareat major illis. Receperunt. A Deo cordis inspectore fallaciæ supplicium de quibus dicitur: Recedite a me, operarii dolosi: nomen enim meum habuistis: sed opera mea non fecistis.

Matthew 6:16Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam. + 6.16 Cum jejunatis. Postquam docuit quomodo orandum sit, docet de jejunio quod iterum pertinet ad munditiam cordis, ne non sit simplex ad Deum, dum ad exteriora rapitur. Nolite fieri. Non prohibet virtutem, sed fictam virtutis speciem. Bonum est jejunio pro peccatis tristes esse ad pœnitentiam, et humiliare animam nostram; unde: Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies Psal. 50.. Sed tristitiam quæ pro laude est, prohibet. Unde non ait simpliciter: Nolite jejunare, sed addit: sicut hypocritæ, tristes. Exterminant. Id est, extra terminos humanæ conditionis obducunt. Sicut de nitore vestium jactantia est: sic de nimio squalore et macie. Demoliri est quasi dissipare: et venustatem vultus quasi ad nihilum redigere. Facies suas. Luctuosis sordibus in quibus etiam jactantia est: et magis sub specie religionis decipiunt. Nota non debere oves pelles suas deponere, sed vestiri, si aliquando lupi eis se contegunt.

Matthew 19:14Jesus vero ait eis: Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire: talium est enim regnum cælorum. + 19.14 Sinite parvulos. Si sancti sunt futuri, cur vetatis venire ad patrem? Si mali, cur sententiam profertis ante culpam. Talium. Nam quales sunt modo, meum quidem est, quod honorate: quales post futuri sunt, ipsorum est, quod miseremini. Non ait istorum sed talium: ut ostendant non ætatem regnare, sed mores: et his qui similem habent innocentiam et simplicitatem, præmium promittit.

Mark 4:12ut videntes videant, et non videant: et audientes audiant, et non intelligant: nequando convertantur, et dimittantur eis peccata.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 18:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 18:2Matthew 18Matthew 18:4 →