Acts 19:13
Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Judæis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Jesu, dicentes: Adjuro vos per Jesum, quem Paulus prædicat. + 19.13 Exorcistis. Excogitavit Salomon, et docuit suam gentem modos exorcismi, id est conjurationis quibus immundi spiritus expulsi non audebant ad homines reverti. Fit autem hoc per reprobos ad condemnationem ipsorum et utilitatem eorum qui vident et audiunt: quia licet illos despiciant qui signa faciunt, tamen Deum honorant, ad cujus invocationem fit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 4:14Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra: omnis igitur qui invenerit me, occidet me. + 4.14 Omnis igitur qui invenerit me, etc. STRAB. Quia ex tremore corporis et agitatione furiosæ mentis, quicunque invenerit me, cognoscet me reum mortis.
1 Samuel 14:24Et viri Israël sociati sunt sibi in die illa: adjuravit autem Saul populum, dicens: Maledictus vir qui comederit panem usque ad vesperam, donec ulciscar de inimicis meis. Et non manducavit universus populus panem:
Matthew 26:63Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei.
Mark 9:38Jesus autem ait: Nolite prohibere eum: nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me: + 9.38 Nolite prohibere. BEDA. Hinc Apostolus: Sed sive occasione sive veritate Christus annuntietur, etc., usque ad detestari et prohibere debemus.
Luke 11:19Si autem ego in Beelzebub ejicio dæmonia: filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt. + 11.19 Si autem ego in Beelzebub ejicio dæmonia, filii. Filios Judæorum apostolos vocat, qui inter alia miracula quæ a Domino acceperant, etiam dæmones pellebant. Quam expulsionem non diabolo, sed Deo assignabant, qui sibi conscii erant nihil malarum artium a Domino didicisse. Ideo ipsi ignobilia et contemptibilia mundi eligentes, in quibus nulla malitia artificiosa fuit, sedebunt super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Isræl. Vel, filii, id est, exorcistæ illius gentis, qui invocato nomine Domini dæmones expellebant. Quasi dicat: Si expulsio dæmonum in illis, non diabolo sed Deo deputatur, cur idem opus in me non habeat eamdem causam? Ideo ipsi judices vestri erunt. Non potestate, sed comparatione, dum illi expulsionem, non diabolo sed Deo assignant. Si autem. Quasi dicat: Regnum divisum stare non potest, sed regnum Satanæ est divisum, ut vos dicitis, quod Satanas Satan expellat, ergo, etc.