The Bible Software
bible.softwareActsActs 19 › Acts 19:6

Acts 19:6

Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when Paul had laid his hands upon them, the Holy Ghost came on them; and they spake with tongues, and prophesied.

In Context

5His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu.

7Erant autem omnes viri fere duodecim. + 19.7 Erant autem omnes. RAB. Judicia Dei abyssus multa. Ecce Asia apostolorum visitatione indigna, nunc apostolico numero sacrata et prophetiæ munere est sublimata. Et notandum quod Spiritus sanctus hic in duodecim discipulos, et supra in centum et viginti (qui numerus perficitur duodenario decies ducto) adventus sui signa monstravit illud in Jerusalem, hoc in Epheso, quæ est civitas Græcorum. In quo ostenditur illos tantum (sive de Judæis, sive de gentibus) spiritum replere, qui sunt in catholica unitate.

Read all of Acts 19

Cross References

Mark 16:17Signa autem eos qui crediderint, hæc sequentur: in nomine meo dæmonia ejicient: linguis loquentur novis: + 16.17 Signa autem, etc. Nunquid si signa non faciamus, non credimus? Sed hæc in exordio necessaria fuerunt, ut fides miraculis nutriretur, fide autem Ecclesiæ jam confirmata non sunt necessaria. Dæmonia ejicient, etc. Hoc hodie spiritualiter facit Ecclesia, cum per exorcismi gratiam manum credentibus imponit, et malignos spiritus expellit. Linguis loquentur novis. Hoc fit dum fideles veteris vitæ sæcularia verba relinquunt, et sancta mysteria insonant, et Dei laudes et potentiam quantum valent extollunt.

Acts 6:6Hos statuerunt ante conspectum Apostolorum: et orantes imposuerunt eis manus. + 6.6 Et orantes. Communis dispensatio exigebat ut ministri eligerentur, qui ut digni inventi sunt, crescente gradatim providentia consilii salutaris, placuit eosdem ipsos sacri altaris et Dominici sanguinis, sicut refectionis, et mensæ communis ministros ordinari. Quod probatur inde, quia dictum est: Orantes imposuerunt eis manus: hoc est proprium eorum qui ad sacrosancti altaris promoventur officium. Hoc exemplo orationes fiunt in ordinibus, licet oratio apostolorum non sit scripta.

Acts 9:17Et abiit Ananias, et introivit in domum: et imponens ei manus, dixit: Saule frater, Dominus misit me Jesus, qui apparuit tibi in via qua veniebas, ut videas, et implearis Spiritu Sancto. + 9.17 Introivit. Impleta est prophetia Isaiæ dicentis: Habitabit lupus cum agno, id est, Saulus cum Anania.

Acts 13:1Erant autem in ecclesia quæ erat Antiochiæ, prophetæ et doctores, in quibus Barnabas, et Simon qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen, qui erat Herodis Tetrarchæ collactaneus, et Saulus. + 13.1 Erant autem in Ecclesia, etc. Iidem erant prophetæ et doctores. Vel, alii eorum prophetæ, alii doctores fuerunt. Niger. RAB. A colore, si Latinum est. Vel, ascendens interpretatur, si Hebræum.

1 Corinthians 12:28Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum. + 12.28 Et quosdam quidem. Determinat hic de donis Dei, quæ altiora, et quæ sint inferiora. De his enim putabant Corinthii, quod minus esset majus, et quod majus esset minus. Primum. Dignitate et tempore apostolos vice Christi prædicantes et omnium judices. Secundo prophetas. Id est mysteria Scripturarum vel futura revelantes. Tertio doctores. Præcepta vivendi dantes, vel qui pueros litteris imbuunt. Genera linguarum. CHRYS. Ecce donum Dei est, multas scire linguas. Et nota quod ultimum ponit illud, quod illi primum ponebant.

1 Timothy 5:22Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 19:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 19:5Acts 19Acts 19:7 →