Acts 19:5
His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
When they heard this, they were baptized in the name of the Lord Jesus.
In Context
Cross References
Acts 8:12Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres. + 8.12 Philippo. RAB. Dicunt quidam istum Philippum fuisse apostolum, et unum de duodecim, sed non videtur verum secundum seriem hujus libri. Jesu Christi. ID. Cujus erant ignari vel (ut prædictum est) in nomine Jesu Trinitatem prædicavit, et qui tantum unam personam de Trinitate perfecte credit, credulitate aliarum duarum carere non potest.
Acts 10:48Et jussit eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus. + 10.48 In nomine Christi. Cum sit regula Ecclesiæ, baptismum tradi in nomine Trinitatis. Lucas tamen testatur in nomine Jesu Christi illum dari. Quod Ambrosius solvens, dicit per unitatem nominis mysterium plenum fieri, quia qui Christum dicit, et Patrem a quo Filius, et Spiritum sanctum etiam designat: qui etiam Patrem dicit, et Filium et Spiritum paritet ostendit: et qui Spiritum nominat, Patrem a quo procedit Spiritus, et Filium, cujus etiam Spiritus est, nuncupat. Unde, ut rationi copuletur auctoritas, etiam in Spiritu baptizatur, secundum illud: Vos autem baptizabimini in Spiritu sancto Act. 11., et Apostolus: In uno Spiritu baptizati sumus I Cor. 12..
1 Corinthians 1:13Divisus est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? + 1.13 Divisus est secundum vos Christus, quasi dicat: Multos facitis Christos, id est datores gratiarum. Vel qui operatur idem in omnibus divisus est, dum creditur in isto plus operari, in illo minus. Vel quia hoc dicitis, modo a vobis divisus est Christus, id est separatus: Nunquid Paulus crucifixus est? Per hoc verum quod Corinthii tenebant, facit eos erubescere de falsis: sicut per Christi resurrectionem, quam credebant, probat resurrectionem mortuorum, quam negabant.