Acts 2:10
Phrygiam, et Pamphyliam, Ægyptum, et partes Libyæ quæ est circa Cyrenen: et advenæ Romani, + 2.10 Advenæ Romani. In Græco, peregrinantes Romani, id est, Judæi qui peregrinam vitam Romæ gerebant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11Judæi quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes: audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei.
Cross References
Genesis 12:10Facta est autem fames in terra: descenditque Abram in Ægyptum, ut peregrinaretur ibi: prævaluerat enim fames in terra.
Isaiah 19:23In die illa erit via de Ægypto in Assyrios; et intrabit Assyrius Ægyptum, et Ægyptius in Assyrios, et servient Ægyptii Assur. + 19.23 In die illa. Ante adventum Domini, singulæ nationes, etc., usque ad qui de regno in regnum discurrunt. Et servient Ægyptii. Non quod postea illi fuissent subjugati, etc., usque ad ejusdem cum ipsis conditionis. In die illa erit. ID. Non vicissim ab Assyriis Ægyptiisque medius vexabitur, sed erit tertius cum ipsis serviens, scilicet Romanis.
Jeremiah 46:9Ascendite equos, et exsultate in curribus, et procedant fortes, Æthiopia et Libyes tenentes scutum, et Lydii arripientes et jacientes sagittas. + 46.9 Ascendite equos. ID. Hæretici et schismatici ex diversis provinciis orti, frustra disponunt contra civitatem Dei bella, etc., usque ad cum traduntur in manus ejus qui solium suum posuit ad Aquilonem, ut mittat eos in stagnum ignis et sulphuris.
Daniel 11:43Et dominabitur thesaurorum auri, et argenti, et in omnibus pretiosis Ægypti: per Libyam quoque, et Æthiopiam transibit.
Zechariah 8:20Hæc dicit Dominus exercituum, usquequo veniant populi et habitent in civitatibus multis:
Matthew 2:15et erat ibi usque ad obitum Herodis: ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ex Ægypto vocavi filium meum.