The Bible Software
bible.softwareActsActs 2 › Acts 2:19

Acts 2:19

et dabo prodigia in cælo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi: + 2.19 Et dabo. Mystice prodigia in cœlo, labores sunt in Ecclesia. Signa, super terram. Vindictæ, in terrenos. Sanguis, in martyrio. Ignis, Evangelii vel Spiritus sancti. Vapor fumi, animæ vel cordis compunctio. Prodigia in cœlo. Etenim Christo nascente, novum sidus apparuit; eo ascendente crucem, sol obscuratus est et cœlum tenebris obductum. Sanguinem. Non solum vulneris, sed etiam sudoris, quando in oratione factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis, quod inter signa Deitatis ponitur, quia in humana natura non invenitur. Ergo significat orbem universum sanguine Christi abluendum, ut sicut tabernaculum sanguine victimarum fuerat consecratum, ita populus fidelis sanguine ejusdem dedicaretur: et ut non solum Hierosolymis locus esset orationis, sed in omni loco dominationis ejus levarent manus electi per orationes ad Dominum. Vaporem fumi. Compunctionis et fletuum, scilicet vaporem. Quia sicut fumus ab igne, ita compunctio a Spiritu sancti ardore. Sol convertetur, etc. Hoc in passione Christi partim factum partim ante judicii diem creditur venturum. Tunc enim sol obscuratus est, sed luna in sanguinem versa hominibus apparere non potuit: quia tunc (utpote in Pascha) quintadecima exsistens, interdiu fuerat visibus humanis objectu terræ occultata.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And I will shew wonders in heaven above, and signs in the earth beneath; blood, and fire, and vapour of smoke:

In Context

18Et quidem super servos meos, et super ancillas meas, in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt:

20sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.

Read all of Acts 2

Cross References

Joel 2:30Et dabo prodigia in cælo et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi.

Malachi 4:1Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus: et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula: et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quæ non derelinquet eis radicem et germen.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 2:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 2:18Acts 2Acts 2:20 →