Malachi 4:1
Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus: et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula: et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quæ non derelinquet eis radicem et germen.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 18:16Deorsum radices ejus siccentur: sursum autem atteratur messis ejus. + 18.16 Deorsum radices ejus siccentur. Per radices, cogitationes accipimus, etc., usque ad quia omnis ejus operatio superno judicio quasi nihilum deputatur.
Psalms 37:9Afflictus sum, et humiliatus sum nimis; rugiebam a gemitu cordis mei. + 37.9 Rugiebam a gemitu. CASS., AUG. Gemitus corde, rugitus voce: a similitudine bestiarum, quibus se comparat: ut fortior gemitus ostendatur: virtus patientiæ quod in gemitum, non in verba pro rumpit. 1
Isaiah 2:12Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum, et super omnem arrogantem, et humiliabitur; + 2.12 Domini exercituum. Ubicunque de victoria, vel vindicta Domini loquitur; Dominum exercituum eum commemorat, ne dubitemus de ejus victoria, cujus tanta est potentia.
Isaiah 40:24Et quidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum; repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos.
Isaiah 47:14Ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos; non liberabunt animam suam de manu flammæ; non sunt prunæ quibus calefiant, nec focus ut sedeant ad eum. + 47.14 Facti sunt quasi stipula, etc. LXX: Habens carbones ignis, sedebis super eos, hi erunt tibi in adjutorium. Quasi, Gazareni et magi per errorem ducunt te ad superbiam. Incendium autem Babylonis per supplicia vocat ad pœnitentiam.
Joel 2:1[Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, conturbentur omnes habitatores terræ: quia venit dies Domini, quia prope est.