The Bible Software
bible.softwareActsActs 2 › Acts 2:20

Acts 2:20

sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The sun shall be turned into darkness, and the moon into blood, before that great and notable day of the Lord come:

In Context

19et dabo prodigia in cælo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi: + 2.19 Et dabo. Mystice prodigia in cœlo, labores sunt in Ecclesia. Signa, super terram. Vindictæ, in terrenos. Sanguis, in martyrio. Ignis, Evangelii vel Spiritus sancti. Vapor fumi, animæ vel cordis compunctio. Prodigia in cœlo. Etenim Christo nascente, novum sidus apparuit; eo ascendente crucem, sol obscuratus est et cœlum tenebris obductum. Sanguinem. Non solum vulneris, sed etiam sudoris, quando in oratione factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis, quod inter signa Deitatis ponitur, quia in humana natura non invenitur. Ergo significat orbem universum sanguine Christi abluendum, ut sicut tabernaculum sanguine victimarum fuerat consecratum, ita populus fidelis sanguine ejusdem dedicaretur: et ut non solum Hierosolymis locus esset orationis, sed in omni loco dominationis ejus levarent manus electi per orationes ad Dominum. Vaporem fumi. Compunctionis et fletuum, scilicet vaporem. Quia sicut fumus ab igne, ita compunctio a Spiritu sancti ardore. Sol convertetur, etc. Hoc in passione Christi partim factum partim ante judicii diem creditur venturum. Tunc enim sol obscuratus est, sed luna in sanguinem versa hominibus apparere non potuit: quia tunc (utpote in Pascha) quintadecima exsistens, interdiu fuerat visibus humanis objectu terræ occultata.

21Et erit: omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.]

Read all of Acts 2

Cross References

Isaiah 13:9Ecce dies Domini veniet, crudelis, et indignationis plenus, et iræ, furorisque, ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores ejus conterendos de ea.

Isaiah 24:23Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Jerusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.] + 24.23 Et erubescet. Unde creatura ingemiscit et parturit, etc., usque ad qualis fuit Abraham mortuus in senectute bona.

Jeremiah 4:23Aspexi terram, et ecce vacua erat et nihili; et cælos, et non erat lux in eis. + 4.23 Aspexi terram. Propheta cernit in spiritu quæ ventura sunt, ut audiens populus terreatur et pœnitentiam agat, ut non sustineat quæ formidat. Quidquid secundum historiam de Judæa et Jerusalem dicitur, ad Ecclesiam Dei referamus: quæ cum Deum offenderit, et vitiis et persecutione vastata fuerit, ubi quondam virtutum cohors et lætitia, ibi multitudo peccatorum et mœror versetur.

Joel 3:14Populi, populi, in valle concisionis, quia juxta est dies Domini in valle concisionis.

Zephaniah 2:2priusquam pariat jussio quasi pulverem transeuntem diem, antequam veniat super vos ira furoris Domini, antequam veniat super vos dies indignationis Domini.

Matthew 24:29Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 2:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 2:19Acts 2Acts 2:21 →