Matthew 26:24
Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. + 26.24 Bonum erat ei. Multo melius esset omnino non esse quam male esse, usitate et simpliciter hoc dicit. Non potest enim ei bene esse qui non est. An diabolo dicit non nasci ad peccatum: an etiam bonum illi erat ut Christo non nasceretur per vocationem, ne esset apostata per proditionem? Vel solemus dicere simpliciter, melius esset non esse quam male esse. Rabbi. Alii dicunt, Domine, iste, rabbi. Quasi minus peccatum habens prodere magistrum quam Dominum, vel blandiendo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 22:1Psalmus David. [Dominus regit me, et nihil mihi deerit: + 22.1 Psalmus David. CASS. Propheta reditum populi de Babylone prædixit. Dominus regit me. Psalmus de misericordia, enumerans decem gratias, ut omnes sperent in misericordia Dei. AUG. Ecclesia loquitur de Christo. 1
Psalms 109:6Judicabit in nationibus, implebit ruinas; conquassabit capita in terra multorum. + 109.6 Conquassabit, id est infirmos reddidit, etc., usque ad et nunc judicabit in gentibus, ut ruinas, non erectos impleat. Judicabit in nationibus. CASS. Quasi reges frangit pro superbia: populos judicat propter communia peccata: utrosque ut humilientur ad conversionem. Vel, 1
Isaiah 53:1[Quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? + 53.1 Quis credidit? HIER. Propheta in persona prophetarum conqueritur quod pauci ex Judæis credunt quod de adventu Filii ab illis audiunt. Et brachium Domini. ID. Pater Filium suum mundo nuntiavit venturum; et ante scandalum cruceis, crucis, præmisit gloriam resurgentis. Elevabitur et exallabitur, etc. Respondet ergo prophetarum chorus se officium implesse et brachium Domini annuntiasse.
Zechariah 12:10Et effundam super domum David et super habitatores Jerusalem spiritum gratiæ et precum: et aspicient ad me quem confixerunt, et plangent eum planctu quasi super unigenitum, et dolebunt super eum, ut doleri solet in morte primogeniti.
Matthew 18:7Væ mundo a scandalis ! Necesse est enim ut veniant scandala: verumtamen væ homini illi, per quem scandalum venit. + 18.7 Væ homini. Quia non judicatur secundum utilitatem quæ inde provenit, sed secundum exitum quem intendit.