bible.software › Acts › Acts 2 › Acts 2:26
Acts 2:26
propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe: + 2.26 Et exsultavit. In passione dixit: Tristis est anima mea usque ad mortem Matth. 26.: et cœpit pavere et tædere: ut se verum hominem in anima et corpore, et veraciter passibilem monstraret. Exsultavit vero postea anima et lingua, quia passione sua genus humanum salvandum erat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Therefore did my heart rejoice, and my tongue was glad; moreover also my flesh shall rest in hope:
In Context
25David enim dicit in eum: [Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear: + 2.25 Providebam Dominum. Vox Christi post resurrectionem exsultantis ad dexteram. Sinistra, est præsens vita; dextera, æterna. Ne commovear. Post resurrectionem omnia erunt immobilia. Et exsultavit lingua. Quia requies post laborem data est: laboravit enim in spe vitæ æternæ. Non derelinques. Non iterum movear corruptione iteratæ crucis et mortis. Notas mihi fecisti. Scio me semper esse victurum. Replebis me plena lætitia, id est, iterum non moriar. Quoniam a dextris. Causa quare non moveatur, est quia Dominus a dextris opitulatur, sinistra non prævalente. Si enim a dextris non fuerit, illam partem diabolus occupat, sicut de Juda dicitur: Et diabolus stet a dextris ejus Psal. 108..
27quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. + 2.27 In inferno. Constat animam non derelictam in inferno, quæ, ablatis illis pro quibus descenderat, mox ad superna rediit, nec caro est corrupta, sed veloci resurrectione glorificata.
Read all of Acts 2
Cross References
Psalms 63:5ut sagittent in occultis immaculatum. 1
This Verse In Other Editions
Study Acts 2:26