The Bible Software
bible.softwareActsActs 2 › Acts 2:25

Acts 2:25

David enim dicit in eum: [Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear: + 2.25 Providebam Dominum. Vox Christi post resurrectionem exsultantis ad dexteram. Sinistra, est præsens vita; dextera, æterna. Ne commovear. Post resurrectionem omnia erunt immobilia. Et exsultavit lingua. Quia requies post laborem data est: laboravit enim in spe vitæ æternæ. Non derelinques. Non iterum movear corruptione iteratæ crucis et mortis. Notas mihi fecisti. Scio me semper esse victurum. Replebis me plena lætitia, id est, iterum non moriar. Quoniam a dextris. Causa quare non moveatur, est quia Dominus a dextris opitulatur, sinistra non prævalente. Si enim a dextris non fuerit, illam partem diabolus occupat, sicut de Juda dicitur: Et diabolus stet a dextris ejus Psal. 108..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For David speaketh concerning him, I foresaw the Lord always before my face, for he is on my right hand, that I should not be moved:

In Context

24quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. + 2.24 Suscitavit. Non usitata cum cæteris, atque communi resurrectione quæ in finem differtur, sed quæ die tertia celebraretur, ut assertio hujus resurrectionis testimonium esset Deitatis. RAB. Suscitavit, secundum humanitatem, quam maxime oderant Judæi. Solutis doloribus. Videtur esse sensus hujus sententiæ, quod Domino ad inferos descendente dolores pœnarum soluti sint, quia eum tangere non potuerunt, sed juxta Græcum in quo scriptum est: Solvens per ipsum mortis dolores, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo, patet, quia per descensum ejus liberati sunt sancti a locis infernorum; qui licet in sinu Abrahæ, id est in consolatione quietis essent, a dolore tamen mortis sive inferi non erant soluti ex toto, quia non meruerant gaudia cœli intrare, donec fieret illud Prophetæ: In sanguine testamenti eduxisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua Zach. 5.. Vincti enim erant antequam educerentur.

26propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe: + 2.26 Et exsultavit. In passione dixit: Tristis est anima mea usque ad mortem Matth. 26.: et cœpit pavere et tædere: ut se verum hominem in anima et corpore, et veraciter passibilem monstraret. Exsultavit vero postea anima et lingua, quia passione sua genus humanum salvandum erat.

Read all of Acts 2

Cross References

Psalms 16:8A resistentibus dexteræ tuæ custodi me ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege me + 16.8 Pupillam. Perexigua est, et tamen per eam acies luminis dirigitur, quo lux et tenebræ dijudicantur, sicut per humanitatem Christi divinitas discernens est inter bonos et malos. 1

Psalms 30:6In manus tuas commendo spiritum meum; redemisti me, Domine Deus veritatis. + 30.6 In manus. CASS. Nota eum hic loqui qui in passione eadem verba protulit. AUG. In manus. Ex his verbis quæ in cruce dixit, admonet se in hoc psalmo locutum esse. 1

Psalms 62:6Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum. + 62.6 Adipe. Ibid. In intestinis. Pinguedo in carne, id est, sapientia, quæ in abscondito et fortitudo spiritus. Levabo manus. Ibid. In Exod. Moyses, dum levaret manus ad Dominum, etc., usque ad pro terrenis operatur, vincitur ab Amalech. 1

Isaiah 41:13Quia ego Dominus Deus tuus, apprehendens manum tuam, dicensque tibi: Ne timeas: ego adjuvi te.

John 16:32ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis: et non sum solus, quia Pater mecum est. + 16.32 Et non sum, etc. Ecce profecerunt, sed ad majus vult eos extendi, ut cum dixerint: A Deo existi, dicat: Pater mecum est, nec sic putent a Deo exisse, ut putent etiam recessisse. Quia Pater mecum est. Dixerat Relinquo mundum et vado ad Patrem, nunc dicit: Pater mecum est, quod intelligenti est verbum, non intelligenti proverbium. Cui si non est cibus, tamen lactis est alimentum. Ex quo est, quod sciebant eum nosse omnia.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 2:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 2:24Acts 2Acts 2:26 →