Acts 2:34
Non enim David ascendit in cælum: dixit autem ipse: [Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, + 2.34 Sede a dextris. RAB. Manifeste Petrus ex hoc psalmo regnum Christi non terrenum, sed cœleste, etc., usque ad in altera, ejusdem est Dominus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
35donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.]
Cross References
Matthew 22:42dicens: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicunt ei: David. + 22.42 De Christo. Sive venit, sive futurum creditis, quem purum hominem asseritis.
Luke 20:42et ipse David dicit in libro Psalmorum: Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis,
Ephesians 1:22Et omnia subjecit sub pedibus ejus: et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam, + 1.22 Sub pedibus ejus, etc. Per pedes plena subjectio notatur, et omnia merito sunt ei subjecta, quia per eum facta; vel, pedes significant humanitatem, quia sicut pes est inferior pars corporis, ita in Christo inferior natura est humanitas quam etiam angeli adorant. Et ipsum, etc. Postquam commemoravit dignitatem Christi, ad nos redit, ostendens ejus dignitatem ad nos pertinere; quasi dicat: Ita exaltavit Deus Christum, ut hæc exaltatio ejus ad nos pertineat: quia ipse est caput, et nos corpus, ut ei participemus. Caput. Secundum deitatem: quia omnes ab ipse facti, et etiam secundum humanitatem, qua ei conjungitur Ecclesia, natura et gratia. Nam de plenitudine ejus omnes accepimus Joan. 10..