The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 20 › Luke 20:42

Luke 20:42

et ipse David dicit in libro Psalmorum: Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis,

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And David himself saith in the book of Psalms, The LORD said unto my Lord, Sit thou on my right hand,

In Context

41Dixit autem ad illos: Quomodo dicunt Christum filium esse David? + 20.41 Quomodo dicunt, etc. Consummaturus præcepta Dominus, in fine testamenti sui fidem concludit ut Dominum Jesum verum Deum et verum hominem ad dexteram Patris sedere credamus.

43donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. + 20.43 Donec ponam. Quod a Patre subjiciuntur inimici, non infirmitatem Filii, sed unitatem naturæ, qua in altero aliter operatur, significat. Nam et Filius subjicit inimicos Patri, quia Patrem clarificat super terram.

Read all of Luke 20

Cross References

2 Samuel 23:1Hæc autem sunt verba David novissima. Dixit David filius Isai: [Dixit vir, cui constitutum est de christo Dei Jacob, egregius psaltes Israël: + 23.1 Hæc sunt autem. HIERON. Novissima sunt, quia post psalterium, et cætera metra, hoc composuisse metrum dicitur, in quo ait: Dixit David filius Isai: Dixit vir, cui constituta est scala Christo Dei Jacob. RAB. Quia ultimam confessionis laudem significant, quam superato hoste et peracta victoria mortis sancti cantabunt in æternum. Egregius. Quia luculentissime de Christo Dei et de incarnatione ejus ac redemptione humani generis prophetavit.

Matthew 22:43Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens:

Luke 24:44Et dixit ad eos: Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me.

Acts 2:34Non enim David ascendit in cælum: dixit autem ipse: [Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, + 2.34 Sede a dextris. RAB. Manifeste Petrus ex hoc psalmo regnum Christi non terrenum, sed cœleste, etc., usque ad in altera, ejusdem est Dominus.

1 Corinthians 15:25Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus. + 15.25 Oportet autem illum regnare. Sensus est: Oportet regnum ejus interim manifestari, donec omnes inimici eum regnare fateantur: dicendo donec excludit majorem manifestationem, non ampliorem regni permanentiam. Unde alibi: Oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur, etc. Non ut tunc avertantur, sed ut nihil amplius requirant.

Hebrews 3:7Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus: Hodie si vocem ejus audieritis, + 3.7 Quapropter. Cum supra præ angelis et prophetis Christum commendasset in multis, subintulit nos oportere observare quæ ab illo audivimus; ita et nunc commendato ipso præ Moyse, incipit eos terrere, ne sint increduli Christo, per patrum similitudinem; et ne amittant requiem, blanditur, per opportunitatem temporis. Hodie. Modo, per se loquitur, qui prius per præcones: si tunc duri modo estote molles.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 20:42

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 20:41Luke 20Luke 20:43 →