Acts 2:40
Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens: Salvamini a generatione ista prava. + 2.40 Testificatus est, etc., id est testificatio et exhortatio. Salvamini. Hæc est testificationis qualitas et exhortationis, sed Lucas plurima verba Petri brevi conclusit sententia. A generatione. Duæ sunt generationes, una bonorum, alia malorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 16:28Et ait Moyses: In hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quæ cernitis, et non ex proprio ea corde protulerim:
Proverbs 9:6Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiæ.] + 9.6 Relinquite. Post oblatas epulas addit et vitæ monita, ut quos perceptis suæ incarnationis mysteriis reficit, doctrinæ pariter instruat verbis.
Matthew 12:34Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur. + 12.34 Progenies viperarum, etc. Ostendit eos malam arborem: et fructus afferre blasphemiæ. Ex abundantia. Homo sæpe fallitur, qui pensat cor ex ore, et opere. Sed Deus opus et verba ex corde quod novit judicat. Illi ergo ex abundantia cordis os loquitur qui scit ex qua intentione exit.
Matthew 17:17Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo dæmonium, et curatus est puer ex illa hora. + 17.17 Et increpavit. Quia iratus est non homini, sed vitio: et per unum hominem Judæos arguit infidelitatis. Unde addit: Afferte illum huc ad me. Et exiit ab eo dæmonium. Marcus dicit, etc., usque ad quam prius quando possidebat quietus.
Mark 8:38Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis. + 8.38 Qui enim. BEDA. Duo tempora Ecclesia significat, aliud persecutionis, quando ponenda est anima; aliud pacis, quando frangenda sunt desideria terrena. Qui enim me, etc. Quia multi avaritiam vineunt, labentia despiciunt, sed fidei rectitudinem quam habent verecundia impediti, non exprimunt voce. Addit: Qui enim me, etc.
John 21:25Sunt autem et alia multa quæ fecit Jesus: quæ si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros. + 21.25 Nec ipsum arbitror mundum. AUG. Non spatio locorum, credendum est mundum capere non posse, etc., usque ad sicut alii tropi, hoc est locutionum modi. Nec ipsum. Non dicit spatio non posse capi, sed capacitate legentium, quamvis salva fide rerum plerumque verba videantur excedere fidem per hyperbolen.