Acts 20:26
Quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Wherefore I take you to record this day, that I am pure from the blood of all men.
In Context
27Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis.
Cross References
Job 16:19Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus: + 16.19 Terra ne operias sanguinem meum. Peccanti homini dictum est: Terra es et in terram ibis; quæ se terra Redemptoris nostri sanguinem non abscondit quia unusquisque peccator redemptionis suæ pretium sumens, confitetur ac laudat, et quibus valet proximis innotescit. Terra etiam sanguinem ejus non operuit: quia sancta Ecclesia redemptionis suæ mysterium in cunctis jam mundi partibus prædicavit. Neque inveniat in te locum latendi clamor meus. Ibid. Clamor Redemptoris nostri est sanguis redemptionis, qui a fidelibus sumitur, qui, ut ait Apostolus, melius loquitur quam sanguis Abel: quia sanguis Abel mortem fratricidæ petiit, sanguis Domini vitam persecutoribus impetravit. Qui clamor locum latendi invenit in nobis, si quod mens credidit, lingua tacet.
Ezekiel 33:2Fili hominis, loquere ad filios populi tui, et dices ad eos: Terra, cum induxero super eam gladium, et tulerit populus terræ virum unum de novissimis suis, et constituerit eum super se speculatorem:
John 19:35Et qui vidit, testimonium perhibuit: et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit: ut et vos credatis.
Romans 10:2Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam. + 10.2 Testimonium enim perhibeo illis quod. AMBR. De his dicit, qui non ex invidia, sed ex errore Christum non receperunt, quibus Petrus: Scio quod per ignorantiam hoc egistis Act. 3.. Non secundum scientiam. Stultum enim est legem venerari, et Deum legis persequi.
2 Corinthians 7:2Capite nos. Neminem læsimus, neminem corrupimus, neminem circumvenimus.
1 Thessalonians 2:10Vos testes estis, et Deus, quam sancte, et juste, et sine querela, vobis, qui credidistis, fuimus: