Proverbs 1:11
Si dixerint: Veni nobiscum, insidiemur sanguini; abscondamus tendiculas contra insontem frustra; + 1.11 Insidiemur. RAB. Vel generaliter de latronibus, qui innocentibus insidias parant. Vel specialiter de illis qui vitæ auctorem neci tradiderunt. STRAB. Cum generaliter ad omnes qui sanguini insidiantur hoc pertineat, etc., usque ad et se potius præsumendo perimunt. Insontem frustra. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 10:8Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit: æquitatem vidit vultus ejus.] + 10.8 Justitias. Ibid. Pluraliter, ut justos accipias, in quibus multæ justitiæ, cum una sit Dei. Æquitatem vidit. Æquitas visa est in facie, id est, notitia ejus: facies enim est notitia ejus, id est, potentia qua dignis innotescet. Vel vidit, quia non se dat noscendum malis, sed bonis, quod est æquitas.
Psalms 35:7Justitia tua sicut montes Dei; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine, + 35.7 Judicia tua. AUG. Quod horum misereris, hos excæcas; nulli sunt penitus scrutabilia: tamen utrosque salvas, hos corporaliter tantum, illos et spiritualiter, in quo magna misericordia. 1
Psalms 64:5Beatus quem elegisti et assumpsisti: inhabitabit in atriis tuis. Replebimur in bonis domus tuæ; sanctum est templum tuum, + 64.5 Beatus quem elegisti, etc. CASS. Et beatus omnis ille quem elegisti a massa perditorum. Non vos me elegistis, sed ego vos Joan. 15., et assumpsisti in sortem tuam, in æternam requiem. AUG. Vel sic, propitiaberis per beatum virum: etc., usque ad quæ non possunt dici. In bonis. CASS. Quæ bona sunt, sanctitas in se, æquitas ad proximum. Templum. Ecclesia, vel caro Christi. 1
Proverbs 1:18Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas.
Proverbs 24:15Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus. + 24.15 Ne insidieris. Ne quæras occasionem, etc., usque ad unde subjungit:
Proverbs 30:14generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus. + 30.14 Generatio quæ pro dentibus gladios habet. Hæc est, quæ suam perfidiam aliis immittere conatur; et sicut corpora gladiis, ita audientium animas veneno allocutionis occidit.