The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 14 › Luke 14:12

Luke 14:12

Dicebat autem et ei, qui invitaverat: Cum facis prandium, aut cœnam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites: ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio; + 14.12 Dicebat autem. Secundum ordinem litteræ. Postquam monuit invitatos qualiter debeant accumbere, monet et invitatorem quos debeat invitare, ne temporalis expensio bonorum quam facit cedat in vacuum, vel forsitan augmentet peccatum: sed ita expendat temporalia, ut per hæc pateat via ad æterna. Et ei qui se invitaverat. Principi Pharisæorum loquitur, qui forsitan superbire poterat, quia tot ad convivium quasi ex misericordia vocaverat; vel sicut ex verbis Domini potest concipi, ideo potius invitaverat, ut ab illis iterum invitaretur, et sic nulla specialis retributio sequeretur. Noli vocare amicos. Fratres, amicos, et divites alterutrum convivia celebrare, non quasi scelus interdicit, sed ostendit non valere ad præmia vitæ. Sunt autem et quædam talium divitum convivia, quæ non solum in præsenti retributiones, sed etiam damnationem percipiunt futuro; unde Apostolus: Non in comessationibus et ebrietatibus Rom. 8., id est in luxuriosis conviviis, quæ aut collatione omnium celebrantur, aut vicibus contubernalibus solent exhiberi, ubi neminem pudeat aliquid inhonestum facere vel dicere. Ne forte. Quasi dicat: Si intendis invitare, ut inviteris, ibi potes falli; sed si distribueris pauperibus, de mercede non falleris.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then said he also to him that bade him, When thou makest a dinner or a supper, call not thy friends, nor thy brethren, neither thy kinsmen, nor thy rich neighbours; lest they also bid thee again, and a recompence be made thee.

In Context

11quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur.

13sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, et cæcos: + 14.13 Voca pauperes. Qui pauperes vocat in futuro præmium percipiet. Qui amicos et fratres et divites vocat, recepit mercedem suam. Sed si hoc propter Deum facit, in exemplum filiorum Job, sicut cætera fraternæ dilectionis officia, ipse qui jussit remunerat. Qui luxuriosos propter lasciviam vocat, pœna non carebit.

Read all of Luke 14

Cross References

Proverbs 14:20Etiam proximo suo pauper odiosus erit: amici vero divitum multi.

Zechariah 7:5Loquere ad omnem populum terræ, et ad sacerdotes, dicens: Cum jejunaretis, et plangeretis in quinto et septimo per hos septuaginta annos, numquid jejunium jejunastis mihi?

Matthew 6:1Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est. + 6.1 Attendite, etc. Qui hucusque præcepit de misericordia, nunc præcipit de cordis munditia qua Deus videtur. Si enim non simplici intentione sed pro hominum laude, non probantur a Deo opera misericordiæ. Laus hominum non debet appeti, sed subsequi, ut exemplo alios invitet. Hactenus de justitia Evangelii, quæ est super justitiam Scribarum et Pharisæorum. Nunc qua munditia cordis eadem justitia debeat impleri: quod in eleemosyna servatur et oratione. Non enim monet hic vel orare vel eleemosynam facere: sed quo animo debemus facere. Agitur enim hic de mundando corde. Apud Patrem vestrum. Cujus gloriam filii quærere debent, et omnia bona ad hoc ut placeant ei, referre.

Luke 1:53Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes. + 1.53 Esurientes implevit bonis. ID. Qui æterna toto studio desiderant; saturabuntur, cum Christus apparuerit in gloria. Sed qui terrenis gaudent, in ultimo inanes totius beatitudinis dimittuntur. In præsenti etiam videmus humiles divina gratia impleri, superbos lumine veritatis privari.

James 2:1Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ. + 2.1 Nolite. Quasi dicat: Dominus non divites invitat ad fidem et pauperes despicit, sed pauperes elegit in hoc mundo, et eos fide donavit. Mundus pauperem abjicit, divitem colit; fides Christi econtra docet quia omnis gloria divitum tanquam flos feni, misericordia in pauperes floret in æternum. Domini gloriæ. Dominum gloriæ nominat, ut ejus jussis obediatur, qui sempiterna gloria remunerat id quod pro ejus amore pauperibus datur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 14:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 14:11Luke 14Luke 14:13 →