Acts 28:14
ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem: et sic venimus Romam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Where we found brethren, and were desired to tarry with them seven days: and so we went toward Rome.
In Context
Cross References
Genesis 7:4Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus: et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ. + 7.4 Ego pluam, etc. ISID. Quæst. in Gen., c. 7 Quia omnis reatus contra decalogum committitur per universum orbem, qui partibus quatuor dividitur: quater vero decem quadraginta fiunt; sive reatus contrahatur ex prosperitate, quod pertinet ad dies; sive ex adversitate, quod ad noctes, in baptismo abluitur.
John 21:23Exiit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Jesus: Non moritur, sed: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te? + 21.23 Et non dixit ei. Non est intelligendum quod Joannes non sit mortuus in carne, sed quidquid ante passus, quod ultimum in pace senium finiret. Non enim magnum erat dare dilecto non mori, cum dissolvi et esse cum Christo sit multo melius.
Acts 19:1Factum est autem cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum, et inveniret quosdam discipulos:
Acts 21:4Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem: qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Jerosolymam.