Acts 21:13
Tunc respondit Paulus, et dixit: Quid facitis flentes, et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12Quod cum audissemus, rogabamus nos, et qui loci illius erant, ne ascenderet Jerosolymam.
14Et cum ei suadere non possemus, quievimus, dicentes: Domini voluntas fiat.
Cross References
1 Samuel 15:14Dixitque Samuel: Et quæ est hæc vox gregum, quæ resonat in auribus meis, et armentorum, quam ego audio?
Isaiah 3:15Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis? dicit Dominus Deus exercituum.] + 3.15 Quare atteritis populum meum? Nostri quoque principes, etc., usque ad suas vel suorum divitias esse faciunt.
Jonah 1:6Et accessit ad eum gubernator, et dixit ei: Quid tu sopore deprimeris? surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus.
Acts 9:16Ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati.
Acts 20:37Magnus autem fletus factus est omnium: et procumbentes super collum Pauli, osculabantur eum,
1 Corinthians 15:31Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro. + 15.31 Propter vestram. Vel: Per vestram gloriam. Ecce Apostolus jurat ut sciamus quia verum jurare non est peccatum, sed non ideo in dubiis jurandum est; et tutius est non jurare quam consuetudine jurandi pejerare. Falsum vero jurare, gravissimum est peccatum. Contra præceptum non est juratio: quæ non est a malo jurantis, sed increduli vel infirmi, qui aliter non credit.