Acts 24:26
simul et sperans quod pecunia ei daretur a Paulo, propter quod et frequenter accersens eum, loquebatur cum eo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 23:8Nec accipies munera, quæ etiam excæcant prudentes, et subvertunt verba justorum.
1 Samuel 8:3Et non ambulaverunt filii illius in viis ejus: sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt judicium. + 8.3 Et non ambulaverunt. Quia pro munere opprimebant justitiam, ad epulas pretiosaque convivia declinantes.
2 Chronicles 19:7Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite: non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum.
Psalms 26:9Ne avertas faciem tuam a me; ne declines in ira a servo tuo. Adjutor meus esto; ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus. + 26.9 Ne avertas. AUG. Alius petit hic bona temporalia a Deo, et de datis gaudet, hic non nisi unam. Alius habens timet iratum, ne tollat ea; iste non putat iram, nisi si avertat vultum, etiam si quid in eo vindicet; nil divinius poterat dicere. Ne declines. AUG. Non in ira declinat, quando a peccatis faciem avertit; vel, ne declines, ut me labi sinas in ira, id est, quod punias; sed ut nostra infirmitas cautior fiat. Salutaris meus, etc. AUG. Quasi, frustra creasti et recreasti, etc., usque ad a Domino est per Samuelem electus. 1
Proverbs 17:23Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas judicii.
Proverbs 29:4Rex justus erigit terram; vir avarus destruet eam.