Exodus 23:8
Nec accipies munera, quæ etiam excæcant prudentes, et subvertunt verba justorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 10:17quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus magnus, et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera.
1 Samuel 8:3Et non ambulaverunt filii illius in viis ejus: sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt judicium. + 8.3 Et non ambulaverunt. Quia pro munere opprimebant justitiam, ad epulas pretiosaque convivia declinantes.
Psalms 26:10Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me; Dominus autem assumpsit me. + 26.10 Quoniam pater, etc. Fecit se parvulum Deo, ipsum fecit sibi patrem: quia jubet, vocat, condidit, et regit. Matrem, quia fovet, continet, collactat et nutrit; sed sæculum pater vel diabolus, mater Babylonia, id est, societas impiorum. 1
Proverbs 17:8Gemma gratissima exspectatio præstolantis; quocumque se vertit, prudenter intelligit. + 17.8 Gemma gratissima. Qui præmia futura fideliter exspectat, etc., usque ad prudenter intelligens, Quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum Rom. 8..
Proverbs 19:4Divitiæ addunt amicos plurimos; a paupere autem et hi quos habuit separantur. + 19.4 Divitiæ addunt amicos. Divitiæ regni cœlestis, quæ per sanctos doctores fidelibus tribuendæ prædicantur, multos amicos et eisdem prædicatoribus, et earum largitori Deo asciscunt. A prophetis autem, quia nihil certæ beatitudinis promittunt, et hi quos habent separantur, conversi ad certissimam Dominicæ fidei promissionem.
Isaiah 1:13Ne offeratis ultra sacrificium frustra: incensum abominatio est mihi. Neomeniam et sabbatum, et festivitates alias, non feram; iniqui sunt cœtus vestri. + 1.13 Neomeniam, etc, Festum novæ lunæ, quod celebrabant in principio mensium: Neos, novum, mene, luna; unde: Buccinate Domino in neomenia tuba Psal. 80.. Iniqui sunt cœtus vestri, etc. ID. Quia spirituales hostias non offerunt; unde: Sacrificium Deo spiritus contribulatus Psalm. 50.. Vers. 14