Acts 26:25
Et Paulus: Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba loquor.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But he said, I am not mad, most noble Festus; but speak forth the words of truth and soberness.
In Context
Cross References
John 8:49Respondit Jesus: Ego dæmonium non habeo: sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me. + 8.49 Honorifico. Non me (ne arrogans vobis videar) facio quod debeo, sed vos non facitis quod debetis, quia non honorastis me, quem si cognosceretis, sicut ego honorifico Patrem, sic vos me honoraretis
Acts 24:3semper et ubique suscipimus, optime Felix, cum omni gratiarum actione.
Titus 2:7In omnibus teipsum præbe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate, + 2.7 In omnibus, etc. Omnis enim qui male vivit in conspectu eorum quibus præpositus est, quantum in ipso est occidit eos; etiamsi illi vivunt, de misericordia Dei vivunt.
1 Peter 3:9non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hæreditate possideatis. + 3.9 Non reddentes. Non solum cessetis reddere malum pro malo, sed etiam pro maledicto date benedictionem. Quia in hoc. BEDA. Quia prohibuerat malum pro malo reddere, etc., usque ad nos quoque pro ipsorum salute (quam precabamur) coronam accepturos. Ut benedictionem. Dicente judice: Venite, benedicti Patris mei, possidere regnum Matth. 25.. Vel intelligitur benedictio, qua sancti in futura vita benedicent Deum. Quod ergo quisque in futuro venire desiderat, hoc in præsenti meditari et agere satagat, conditorem et fratrem benedicat, et se dignum fraterna benedictione reddat.