Petri i 3:9
non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hæreditate possideatis. + 3.9 Non reddentes. Non solum cessetis reddere malum pro malo, sed etiam pro maledicto date benedictionem. Quia in hoc. BEDA. Quia prohibuerat malum pro malo reddere, etc., usque ad nos quoque pro ipsorum salute (quam precabamur) coronam accepturos. Ut benedictionem. Dicente judice: Venite, benedicti Patris mei, possidere regnum Matth. 25.. Vel intelligitur benedictio, qua sancti in futura vita benedicent Deum. Quod ergo quisque in futuro venire desiderat, hoc in præsenti meditari et agere satagat, conditorem et fratrem benedicat, et se dignum fraterna benedictione reddat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles:
Cross References
Proverbs 17:13Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus. + 17.13 Qui. Aquam dimittere, etc., usque ad unde contra: Qui imponit stulto silentium, iras mitigat.
Matthew 5:39Ego autem dico vobis, non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram: + 5.39 Non resistere. Justitia legis rudes instruit in initio justitiæ, id est, non plus quam est illatum reddere. Justitia Evangelii (quæ ducit homines ad regnum) est non resistere malo: Non resistere: ut ipse idem: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde Matth. 11.. Et David: Si reddidi retribuentibus mihi mala Psal. 7.. Jerem. Et maxillam dedi percutienti Thren. 3.. Ecce idem Dominus legis et Evangelii. Præbe illi. Non tantum non repercutias, sed si vult alteram ferire, patienter feras: hoc de injuria corporis. De necessariis autem si perdideris unum, sine tolli et reliquum. Quid ergo de superfluis? Alteram. CHRYSOST. Primum indigna res est ut nomo fidelis stet in judicio ante conspectum judicis infidelis. Nam et si infidelis, etc., usque ad Si semel in judicium ingressus fueris, non jam desideras ut veritas causæ appareat, sed ut quocunque modo victor exsistas.
Matthew 19:29Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit. + 19.29 Centuplum. Id est, qui carnalia pro Domino dimiserit, spiritualia accipiet quæ comparatione et merito sui ita erunt, quasi parvo numero centenarius comparetur. Marcus ait: Centies tantum nunc in tempore hoc cum persecutionibus fratres et sorores, et in futuro vitam æternam Marc. 10., id est, in hac vita persecutionibus plena gaudium regni degustant, et omnium electorum sincera dilectione fruuntur. Sed quia multi tepescunt vel retrocedunt, subdit: Multi autem erunt primi Luc. 15., etc.
Mark 10:17Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum: Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam? + 10.17 Procurrens quidam genu. BEDA. Audierat, credo, iste a Domino tantum eos qui volunt parvulis esse similes introitu regni cœlestis esse dignos, et ideo certior esse desiderat, non per parabolas, sed aperte: quibus operum meritis vitam æternam consequi possit.
Luke 10:25Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo? + 10.25 Legisperitus surrexit. Legis doctor qui sine fide in lege jacebat, surgit ut stet: stat dum magistrum vocat, sed et stando tentat Deum tacendo quod erat.
Romans 8:28Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti. + 8.28 Scimus autem quoniam diligentibus, etc. Quasi dicat: Non solum hoc facit Spiritus sanctus, sed etiam facit omnia diligentibus se provenire in bonum, prospera vel adversa; talis enim Deus consolatur prosperis, exercet adversis. Prosunt ergo mala quæ fideles pie perferunt, vel ad emendanda sive demenda peccata, vel ad exercendam probandamque justitiam, vel ad demonstrandam hujus vitæ miseriam. Quamvis enim mors carnis de peccato primi hominis originaliter venerit, tamen bonus ejus usus gloriosissimos martyres fecit. Ideoque non solum ipsa, sed et omnia sæculi mala remissis peccatis remanere debuerunt, ut haberet homo cum quibus pro veritate certaret, et unde exercitaretur virtus fidelium. Secundum propositum. Quasi dicat: Quod vocati sunt, non aliunde est quam a prædestinatione Dei. Et inde est, quod omnia cooperantur in bonum: non ex merito.