Acts 27:34
Propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra: quia nullius vestrum capillus de capite peribit. + 27.34 Sumere cibum. BED. Nemo sæculi tempestates evadit, nisi qui pane vitæ pascitur, et qui in nocte tribulationum, sapientiæ, fortitudini, temperantiæ et justitiæ innititur, auxilio Domini coruscante portum salutis consequitur, ita ut sæculo expeditus, flammam dilectionis qua calefiunt interiora, quærat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 1:52Dixitque Salomon: Si fuerit vir bonus, non cadet ne unus quidem capillus ejus in terram: sin autem malum inventum fuerit in eo, morietur.
Matthew 15:32Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit: Misereor turbæ, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent: et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via. + 15.32 Jesus autem. Convocat discipulos, ut doceat magistros cum minoribus communicare consilia sua. Vel ut ex locutione intelligant signi magnitudinem. Misereor turbæ. Turba triduo sustinet Dominum, quia fideles pœnitentes se ad Dominum in opere et sermone et cogitatione convertunt, qui in præsentis vitæ via deficerent, si in sua conscientia sine doctrinæ pabulo dimitterentur. In superiori signo propinqui memorantur, et vicini quinque sensuum et eorum non recordatur Dominus, sed discipuli in vespera jam inclinato sole. Hic Dominus se misereri dicit, et quare, quia triduo jam perseverant mecum. In toto sæculo tertium tempus est, quo gratia datur, primum ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia, quartum est in futuro: ubi dies erit sine nocte, ad quod tendens reficitur in via.
Luke 12:7sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere: multis passeribus pluris estis vos. + 12.7 Sed et capilli. Non actu computationis, sed facultate cognitionis, a similitudine pecuniæ quæ numeratur ut servetur. Ubi magna providentia Dei, quod nec parva nec otiosa dicta eum lateant.
Philippians 2:5Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu: + 2.5 Hoc enim sentite, etc. Quasi dicat: Unusquisque non quærat suum commodum, sed aliorum, sicut Christus. Ad patientiam et humilitatem vos invito. Hoc enim debetis in vobis sentire quod in Christo fuit. Sicut Christus non quæsivit sua, sed nostra, ita nos invicem onera nostra portemus.