The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 12 › Luke 12:7

Luke 12:7

sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere: multis passeribus pluris estis vos. + 12.7 Sed et capilli. Non actu computationis, sed facultate cognitionis, a similitudine pecuniæ quæ numeratur ut servetur. Ubi magna providentia Dei, quod nec parva nec otiosa dicta eum lateant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But even the very hairs of your head are all numbered. Fear not therefore: ye are of more value than many sparrows.

In Context

6Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo? + 12.6 Nonne quinque. AMBR. Quinque passeres, quinque corporis sensus; vel duo secundum Matthæum, corpus et anima, etc., usque ad non dubium fidelium contemplationem apud illum valituram. Veneunt dipondio. Dipondius est pondus ex duobus assibus compositum. Quod autem in numeris est unum, hoc in ponderibus as: quod duo, hoc dipondius est. Et unus ex, etc. Simplicitatis affectum inspiraverat, virtutem mentis erexerat, sola fides nutabat, hanc de vilioribus roborat. Quomodo dicit Apostolus: Nunquid de bobus cura est Deo? I Cor. 9. Sed aliud est cura, aliud est scientia.

8Dico autem vobis: Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei: + 12.8 Omnis quicunque. Ne quis tempore persecutionis sufficere sibi putaret fidem cordis, dicit: Omnis quicunque confessus fuerit. Confitetur quis Jesum ea charitate quæ per dilectionem operatur, negat qui præceptis non obedit. Filius hominis. Confitetur Filius apud Patrem illum, qui per Filium habet accessum ad Patrem. Negatur a Filio apud Patrem, cui non manifestatur in divinitatis potentia Filius et Pater. Et ne putetur una conditio omnium et eorum qui studio et eorum qui infirmitate vel ignorantia negant, subdit: Et omnis qui dicit verbum in Filio hominis remittetur.

Read all of Luke 12

Cross References

1 Samuel 14:45Dixitque populus ad Saul: Ergone Jonathas morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israël? hoc nefas est: vivit Dominus, si ceciderit capillus de capite ejus in terram, quia cum Deo operatus est hodie. Liberavit ergo populus Jonathan, ut non moreretur. + 14.45 Qui fecit. Multum prosunt transacta bona. Nisi enim Jonathan præterita bona juvissent, imminentia mala non evasisset. Non enim injustus Deus ut obliviscatur bonorum.

Job 35:11qui docet nos super jumenta terræ, et super volucres cæli erudit nos?

Isaiah 43:3Quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israël, salvator tuus, dedi propitiationem tuam Ægyptum, Æthopiam, et Saba, pro te. + 43.3 Dedi propitiationem. Ut inde acquiras tibi misericordiam et coronam, prædicando, scilicet, Ægyptiis, et Æthiopibus qui pene ultimi et Sabæis: est autem Saba civitas in finibus Æthiopiæ sita: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines, etc.

Matthew 10:30Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt. + 10.30 Numerati. Hoc est, scientia Dei, etc., usque ad parva otiosaque dicta eum lateant.

Luke 21:18et capillus de capite vestro non peribit. + 21.18 Et capillus. Quasi dicat: Cur timetis ne pereat, quod incisum dolet, quandoquidem nec illuc potest perire in vobis, quod incisum non dolet? Caro enim incisa dolet, capillus non dolet.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 12:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 12:6Luke 12Luke 12:8 →