Acts 28:30
Mansit autem biennio toto in suo conducto: et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum, + 28.30 Conductu. Id est in libera custodia per quam conducebatur, vel in sua concione qua contra Judæos disputabat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Paul dwelt two whole years in his own hired house, and received all that came in unto him,
In Context
29Et cum hæc dixisset, exierunt ab eo Judæi, multam habentes inter se quæstionem.
Cross References
John 1:39Dicit eis: Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo: hora autem erat quasi decima. + 1.39 Venite. Quasi sermone non potest explicari, sed opere demonstratur, venite credendo et operando, et intelligetis; venite testimonio Joannis et a lege recedite, et gratiam recipietis. Die illo. Ostendit Novum Testamentum, sive præsentem vitam. Hora autem erat quasi decima. Quia ex lege venerant, decalogus ad Christum misit, hora decima quærunt ab eo doceri, quia non alius docet legem, nisi qui dedit eam. Docet autem cum misericordia et implentur quæ implere non poterant, vel hora decima vesperam mundi indicat.
Acts 24:27Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Portium Festum. Volens autem gratiam præstare Judæis Felix, reliquit Paulum vinctum. + 24.27 Reliquit Paulum vinctum. ID. Utrum Felix vivens an moriens Paulum reliquerit, incertum est; sed tamen melius videtur, quod vivens Judæis gratiam præstiterit.
Romans 15:32ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum.
2 Corinthians 11:23Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. + 11.23 Ut minus sapiens. AMBR. Ostendit se coactum in laudem suam prorupisse. In laboribus. Occasione inventa etiam veros apostolos tangit, quibus plus laboravit, ne in se videatur minor gratia.
2 Timothy 1:17sed cum Romam venisset, sollicite me quæsivit, et invenit.