John 1:39
Dicit eis: Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo: hora autem erat quasi decima. + 1.39 Venite. Quasi sermone non potest explicari, sed opere demonstratur, venite credendo et operando, et intelligetis; venite testimonio Joannis et a lege recedite, et gratiam recipietis. Die illo. Ostendit Novum Testamentum, sive præsentem vitam. Hora autem erat quasi decima. Quia ex lege venerant, decalogus ad Christum misit, hora decima quærunt ab eo doceri, quia non alius docet legem, nisi qui dedit eam. Docet autem cum misericordia et implentur quæ implere non poterant, vel hora decima vesperam mundi indicat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 11:28Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.
John 1:46Et dixit ei Nathanaël: A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus: Veni et vide. + 1.46 Et dixit ei Nathanæl. Vel dubitando interrogat vel affirmat ut legisperitus, a civitate tanti nominis posse esse aliquem bonum vel eximium doctorem, vel summum Salvatorem. Dicitur enim Nazareth, flos vel germen munditiæ, vel sanctitas. Utrique autem pronuntiationi congrue subditur: Veni et vide, etc.
John 6:37Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum qui venit ad me, non ejiciam foras: + 6.37 Omne quod dat mihi Pater, etc. Id est, quæcunque Pater trahit ad me, Pater dat Filio. Pater trahit ad Filium illos qui ideo credunt in Filium, quia credunt eum Patrem habere Deum. Veniet. Mihi unitur humilis humili, et ideo non foras ejicitur, quod est tantum superbi, qui nihil habet in bono interiori, neque hic neque in futuro.
Acts 28:30Mansit autem biennio toto in suo conducto: et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum, + 28.30 Conductu. Id est in libera custodia per quam conducebatur, vel in sua concione qua contra Judæos disputabat.