Acts 28:8
Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum jacere. Ad quem Paulus intravit: et cum orasset, et imposuisset ei manus, salvavit eum. + 28.8 Dysenteria vel dysin. BED. Est passio intestinorum. Salvavit eum. Cur infidelem infirmum prece salvat, qui Timotheum, Trophimumque infirmos fideles sic tractat, ut unum curet, alterum relinquat? nisi quia ille per miraculum foris sanandus erat, qui interius non vivebat: hoc autem non indigebant, qui intus salubriter vivebant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Quo facto, omnes qui in insula habebant infirmitates, accedebant, et curabantur:
Cross References
1 Kings 17:20Et clamavit ad Dominum, et dixit: Domine Deus meus, etiam ne viduam apud quam ego utcumque sustentor, afflixisti ut interficeres filium ejus?
Matthew 10:1Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem. + 10.1 Et convocatis. A curatione socrus Petri, etc., usque ad curatum centurionis servum. Duodecim. Hi sunt operarii qui mittendi erant, et quadrati orbis partes ad fidem Trinitatis vocaturi. Quorum prædicatio ut pondus haberet auctoritatis, datur eis potestas curandæ omnis infirmitatis.
Mark 1:30Decumbebat autem socrus Simonis febricitans: et statim dicunt ei de illa. + 1.30 Et statim dicunt ei, etc. Lucas dicit quia rogaverunt pro illa. Modo enim Salvator rogatus, modo ultro curat, ut contra vitiorum quoque passiones, et se precibus fidelium semper adesse, et quæ non intelliguntur, vel intelligenda dare, vel non intellecta, dimittere pie petentibus ostendat. Unde: Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me Psal. 18..
Mark 6:5Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit: + 6.5 Et non poterat, etc. Ne cives incredulos pejus condemnaret faciens multas virtutes. Vel quia in patria sua despicitur, paucas ibi virtutes fecit et signa, ne penitus excusabiles sint. Majora quotidie in gentibus signa facit, non tam in corporum sanatione quam animarum.
Mark 16:18serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super ægros manus imponent, et bene habebunt. + 16.18 Si mortiferum, etc. Dum pestiferas persuasiones audiunt, nec ad operationes usque perducunt, quod inde eis non nocet si mortiferum bibunt. Super ægros manus, etc. Dum proximos in bono opere confirmatos roborant exemplo bonæ operationis, super ægros manus imponunt, et bene habebunt. Hæc miracula tanto majora, quanto spiritualia; per hoc enim animæ suscitantur, non corpora.
Luke 9:1Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia dæmonia, et ut languores curarent. + 9.1 Convocatis autem Jesus. Concessa primum potestate signorum mittuntur prædicare regnum Dei, ut magnitudini promissorum attestetur etiam magnitudo factorum, et fidem verbis daret virtus ostensa, et nova facerent qui nova prædicarent.