Mark 1:30
Decumbebat autem socrus Simonis febricitans: et statim dicunt ei de illa. + 1.30 Et statim dicunt ei, etc. Lucas dicit quia rogaverunt pro illa. Modo enim Salvator rogatus, modo ultro curat, ut contra vitiorum quoque passiones, et se precibus fidelium semper adesse, et quæ non intelliguntur, vel intelligenda dare, vel non intellecta, dimittere pie petentibus ostendat. Unde: Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me Psal. 18..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But Simon’s wife’s mother lay sick of a fever, and anon they tell him of her.
In Context
29Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreæ, cum Jacobo et Joanne.
Cross References
Mark 5:23et deprecabatur eum multum, dicens: Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat. + 5.23 Quoniam filia mea. BEDA. Lucas: Quia filia unica erat illi fere annorum duodecim, et hæc moriebatur Luc. 8.. Filia Archisynagogi est Synagoga sola legali institutione, etc., usque ad subito errorum languore consternata, spirituales vias desperabiliter omisit.
1 Corinthians 9:5numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas?