Acts 3:10
Cognoscebant autem illum, quod ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi: et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi. + 3.10 Stupore et exstasi. Id est, pavore et excessu mentis. Dicitur etiam exstasis, cum mens a pavore non alienatur, sed inspiratione revelationis assumitur. Cucurrit, etc. BEDA. Salvato Isræle per apostolos, cucurrit omnis mundus, etc., usque ad solus per orbem pacificum tenet imperium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum.
Cross References
Luke 4:36Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes: Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt? + 4.36 Et virtute. Non ut homines qui in verbo Dei dæmonia ejiciunt, sed propria potestate virtutes operatur.
John 5:20Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit: et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. + 5.20 Omnia demonstrat. Demonstrare Patrem Filio est cuncta operari per Filium, ut æque habeantur in fide nostra, Pater et Filius. Et ne aliquo modo minus sentiatur de Filio, addit: Et majora his demonstrabit ei, hoc est, per eum majora faciet. Quæ? Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat. Majus est suscitare mortuos quam languidum sanare, unde agebatur. Majora his. Suscitat Pater animas per Filium, ut animæ vivant ex substantia Patris et Filii, et ei Filio homini facto in tempore demonstrabit majora, id est resurrectionem corporum, ut miremini eam fieri per Filium.
John 9:18Non crediderunt ergo Judæi de illo, quia cæcus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus, qui viderat: + 9.18 Donec vocaverunt, etc. Mystice: Parentes, id est diabolus vel vitia, qui dicunt. Ætatem habet, ipse de se loquatur, qui nolunt hominem confiteri Christum. Da gloriam Deo: Nos scimus, etc. Dare gloriam Deo, est veritatem de aliquo quasi præsente Deo dicere, hoc est: Confiteri istum non esse Deum sicut nos, sed peccatorem.
Acts 2:12Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem, dicentes: Quidnam vult hoc esse?
Acts 4:14hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.