John 9:18
Non crediderunt ergo Judæi de illo, quia cæcus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus, qui viderat: + 9.18 Donec vocaverunt, etc. Mystice: Parentes, id est diabolus vel vitia, qui dicunt. Ætatem habet, ipse de se loquatur, qui nolunt hominem confiteri Christum. Da gloriam Deo: Nos scimus, etc. Dare gloriam Deo, est veritatem de aliquo quasi præsente Deo dicere, hoc est: Confiteri istum non esse Deum sicut nos, sed peccatorem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 26:11Domine, exaltetur manus tua, et non videant; videant, et confundantur zelantes populi; et ignis hostes tuos devoret. + 26.11 Confundantur zelantes. LXX: Zelus apprehendet populum ineruditum.
Luke 16:31Ait autem illi: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent. + 16.31 Si Moysen. Qui verba legis despiciunt, Redemptoris præcepta qui ex mortuis surrexit, quanto subtiliora sunt, tanto hæc difficilius implebunt, et cujus dicta implere renuunt, ei procul dubio credere recusant.
John 5:44Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis?
John 12:37Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum;
Hebrews 4:11Festinemus ergo ingredi in illam requiem: ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum. + 4.11 In idipsum exemplum. Vel, in pœnam qualem illi per incredulitatem habuerunt; exemplum dicit ut mentem nostram habeamus illic, ne similiter excidamus.