Acts 3:9
Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And all the people saw him walking and praising God:
In Context
Cross References
Luke 13:17Et cum hæc diceret, erubescebant omnes adversarii ejus: et omnis populus gaudebat in universis, quæ gloriose fiebant ab eo. + 13.17 Erubescebant omnes. Qui de dictis Salvatoris erubescunt, ficulneæ sterili se similes ostendunt. Qui ergo gaudent de miraculis, pertinent ad filiam Abrahæ, id est Ecclesiam, Deum de sua erectione glorificantem. Adversarii. Scribæ et Pharisæi, qui nec aperte veritati contradicere possunt, nec propter invidiam credere volunt. Omnis populus gaudebat. Simplices, humiles verba veritatis et miracula amantes, et isti sunt figura gentium, quæ excæcatis Judæis congregandæ sunt ad fidem per humilitatem. Unde et Salvator fidem eorum commendat sub comparatione grani sinapis.
Acts 4:21At illi comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos propter populum: quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat. + 4.21 Clarificabant. In Græco: Omnes clarificabant in eo, quod factum est: et non habetur in eo quod acciderat. Clarificantur facta vel dicta, quando fama vulgante in notitiam plurimorum deferuntur. Deus autem glorificatur in factis hominum, quod est proprium Christianæ pietatis et humilitatis, ipso dicente: Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cœlis est Matth. 5..