Acts 3:16
Et in fide nominis ejus, hunc quem vos vidistis et nostis, confirmavit nomen ejus: et fides, quæ per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum. + 3.16 Integram sanitatem. In duobus quæ prædicta sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 32:4[Dei perfecta sunt opera, et omnes viæ ejus judicia: Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus.
Matthew 14:29At ipse ait: Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum. + 14.29 Et descendens. De humano desperans adjutorio, mente calcat pressuras, ut Jesu sit conformis. Ambulabat, etc. Ecce homo super aquas ambulat. Ne ergo dubites Christum verum corpus esse, quia super aquas ambulavit. Super mare ambulare fecit, ut ostendat divinam potestatem. Mergi facit, ne infirmitatem obliviscatur, ne putet se æqualem Deo, et ne superbiat.
Matthew 21:21Respondens autem Jesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: Tolle, et jacta te in mare, fiet. + 21.21 Fidem. Perfectam fidem habet, qui per dilectionem operatur: hic potest montes transferre. Alii de peccato veniam obtinent si ipsi aliis dimittunt.
Mark 16:17Signa autem eos qui crediderint, hæc sequentur: in nomine meo dæmonia ejicient: linguis loquentur novis: + 16.17 Signa autem, etc. Nunquid si signa non faciamus, non credimus? Sed hæc in exordio necessaria fuerunt, ut fides miraculis nutriretur, fide autem Ecclesiæ jam confirmata non sunt necessaria. Dæmonia ejicient, etc. Hoc hodie spiritualiter facit Ecclesia, cum per exorcismi gratiam manum credentibus imponit, et malignos spiritus expellit. Linguis loquentur novis. Hoc fit dum fideles veteris vitæ sæcularia verba relinquunt, et sancta mysteria insonant, et Dei laudes et potentiam quantum valent extollunt.
John 7:23Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi: mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato? + 7.23 Si circumcisionem, etc. Quasi vos qui in lege gloriamini contra legem quæ me nuntiat, de morte mea tractatis, sed non est contra legem, quod totum hominem sanum feci in sabbato ego Dominus sabbati. Custodia enim sabbati sicut cætera omnia propter salutem hominis sunt, sicut vos ipsi circumcidentes in sabbato, (quia ad salutem pertinet) non solvere vos sabbatum creditis.
Acts 3:6Petrus autem dixit: Argentum et aurum non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi do: in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula. + 3.6 Argentum, etc. Memor erat Petrus illius præcepti: Nolite possidere aurum et argentum. Pecuniam etiam quæ ad pedes apostolorum ponebatur, non sibi recondebant, sed ad usus pauperum, qui sua patrimonia reliquerant, servabant.