The Bible Software
bible.softwareActsActs 3 › Acts 3:15

Acts 3:15

auctorem vero vitæ interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus. + 3.15 Interfecistis, voluntate et verbo, et hoc contra legem, quæ dicit: Qui occiderit hominem volens, et ipse occidetur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And killed the Prince of life, whom God hath raised from the dead; whereof we are witnesses.

In Context

14Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis:

16Et in fide nominis ejus, hunc quem vos vidistis et nostis, confirmavit nomen ejus: et fides, quæ per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum. + 3.16 Integram sanitatem. In duobus quæ prædicta sunt.

Read all of Acts 3

Cross References

Matthew 28:2Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum: + 28.2 Terræ motus. Sicut in passione et in resurrectione fit motus terræ: significat autem corda terrenorum per fidem passionis et resurrectionis ad pœnitentiam movenda. Revolvit lapidem. Clauso potuit exire sepulcro, qui clauso natus est virginis utero. Revolutio lapidis significat reserationem sacramentorum Christi, quæ velo litteræ tegebantur: quo ablato, resurrectio, mortis abolitio, vita æterna cœpit toto orbe prædicari.

John 4:10Respondit Jesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. + 4.10 Respondit Jesus. Pedetentim et simplicibus verbis instruit, ut tandem donum Dei, id est spiritum possit accipere.

John 5:26Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso:

John 11:25Dixit ei Jesus: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet: + 11.25 Etiam si mortuus fuerit. Tres mortuos suscitavit Jesus, unum in domo, id est in corde; secundum in porta, id est in ore; tertium in monumento, id est in opere et consuetudine peccandi. Vivet. Ut vivit Abraham, Isaac et Jacob, quorum Deus dicitur sicut vivorum. Credens etiam mortuus vivit, sicut non credens etiam vivens mortuus est.

John 17:2sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam æternam.

Acts 2:24quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. + 2.24 Suscitavit. Non usitata cum cæteris, atque communi resurrectione quæ in finem differtur, sed quæ die tertia celebraretur, ut assertio hujus resurrectionis testimonium esset Deitatis. RAB. Suscitavit, secundum humanitatem, quam maxime oderant Judæi. Solutis doloribus. Videtur esse sensus hujus sententiæ, quod Domino ad inferos descendente dolores pœnarum soluti sint, quia eum tangere non potuerunt, sed juxta Græcum in quo scriptum est: Solvens per ipsum mortis dolores, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo, patet, quia per descensum ejus liberati sunt sancti a locis infernorum; qui licet in sinu Abrahæ, id est in consolatione quietis essent, a dolore tamen mortis sive inferi non erant soluti ex toto, quia non meruerant gaudia cœli intrare, donec fieret illud Prophetæ: In sanguine testamenti eduxisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua Zach. 5.. Vincti enim erant antequam educerentur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 3:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 3:14Acts 3Acts 3:16 →