The Bible Software
bible.softwareActsActs 4 › Acts 4:21

Acts 4:21

At illi comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos propter populum: quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat. + 4.21 Clarificabant. In Græco: Omnes clarificabant in eo, quod factum est: et non habetur in eo quod acciderat. Clarificantur facta vel dicta, quando fama vulgante in notitiam plurimorum deferuntur. Deus autem glorificatur in factis hominum, quod est proprium Christianæ pietatis et humilitatis, ipso dicente: Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cœlis est Matth. 5..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

So when they had further threatened them, they let them go, finding nothing how they might punish them, because of the people: for all men glorified God for that which was done.

In Context

20Non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui. + 4.20 Non enim possumus. Id est, nolumus, vel in naturam versum est (ut angelis confirmatis) non peccare.

22Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis. + 4.22 Annorum enim, etc. Unde apparuit amplior gloria vel gratia virtutis, et ideo non ætatem hominis, sed tempus infirmitatis dicit.

Read all of Acts 4

Cross References

Matthew 9:33Et ejecto dæmonio, locutus est mutus, et miratæ sunt turbæ, dicentes: Numquam apparuit sic in Israël.

Matthew 21:46Et quærentes eum tenere, timuerunt turbas: quoniam sicut prophetam eum habebant.

Luke 5:26Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes: Quia vidimus mirabilia hodie. + 5.26 Et stupor. AMBR. Spectant surgentem increduli, mirantur abeuntem, et divini operis miracula malunt timere quam credere; nam si crederent, non timerent, sed diligerent. Perfecta enim dilectio foras mittit timorem I Joan., 4..

Luke 19:47Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribæ, et princeps plebis quærebant illum perdere: + 19.47 Et erat docens. Domus Dei est conscientia fidelium, quam facit speluncam latronum qui, relicta simplicitate sanctitatis, illud meditatur agere, unde proximum innocentem possit lædere. Sed econtra Dominus mentes fidelium ad cavenda mala erudit. Quærebant illum perdere. Ideo non poterant illum perdere, quia timebant tumultum populi, vel ideo volebant perdere, quia, neglecto, suo magisterio, totum populum videbant ad ejus doctrinam confluere.

Luke 20:19Et quærebant principes sacerdotum et scribæ mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum: cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc. + 20.19 Et quærebant, etc. Quasi mentientem quærunt interficere in quo vera probantur quæ dixerat. Ipse est enim hæres, illi pravi coloni qui solo humano terrore retardantur donec veniret hora ejus.

John 12:18Propterea et obviam venit ei turba: quia audierunt fecisse hoc signum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 4:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 4:20Acts 4Acts 4:22 →