The Bible Software
bible.softwareActsActs 4 › Acts 4:13

Acts 4:13

Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant: + 4.13 Sine litteris, etc. Non quia litteras omnino nescirent, sed quia grammaticæ artis peritiam non haberent, hæc dicebantur. Idiotæ. Idiotæ dicebantur, quia proprium ingenium non exercuerant per doctrinam: Græce, Latine proprietas. BEDA. Illitterati mittuntur ad prædicandum, ne fides credentium non Dei virtute, sed eloquentia fieri putaretur: secundum illud: Non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi I Cor. 1..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now when they saw the boldness of Peter and John, and perceived that they were unlearned and ignorant men, they marvelled; and they took knowledge of them, that they had been with Jesus.

In Context

12et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.

14hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.

Read all of Acts 4

Cross References

Matthew 4:18Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores), + 4.18 Qui vocatur Petrus. Vel quando primum Andræas adduxit eum, hoc nomen inditum est ei, dum dicitur: Tu vocaberis Cephas Joan. 1., quod interpretatur Petrus: quanquam hic videtur de futuro promittere. Vel quando confessus est: Tu es Christus Filius Dei vivi, dictum est ei: Tu es Petrus et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam Matth. 16.. BEDA. Petrus, agnoscens: Andræas, virilis: quod doctoribus convenit: quia hi soli, etc., usque ad quia vero primus homo inobediens exivit, secundus obediens ingressus est RAB. Matthæus dicit post habitationem Capharnaum discipulos vocasse. Joannes dicit, etc., usque ad ante autem quam veniret Jesus in Cana Galilææ, Andræas Petrum adduxit, sed nondum discipuli. Mittentes rete. Quia quos sæpe terrenis lucris inhiare considerat, cœlestibus desideriis advocat, et per eos retibus Evangelii, alios de profundo iniquitatis eripit, unde subdit: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum Joan. 1..

Matthew 26:57At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribæ et seniores convenerant. + 26.57 Ad Caipham. Convenit nomen actioni. Caiphas, id est, investigator vel sagax ad implendam, scilicet doli sui nequitiam. Vel vomens ore, quia impudens ad proferendum mendacium et ad petendum homicidium.

Matthew 26:73Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es: nam et loquela tua manifestum te facit. + 26.73 Qui stabant. Joannes et Lucas unum dicunt cognatum Malchi. Sed vel est plurale pro singulari. Vel unus erat qui eum viderat, et præcipue dicebat, quem secuti cæteri similiter arguebant.

Luke 22:52Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores: Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus? + 22.52 Venerant ad se, etc. Juxta alios evangelistas non venerant ad Jesum principes sacerdotum et magistratus, sed in atrio Caiphæ exspectaverant. Sed quia illi de nece Domini ita agebant, ut quasi innoxii viderentur, cum per discipulum traditus, a tribuno et turbis comprehensus, a præside damnatus, a Romanis crucifixus, a populis etiam Barabbas est electus, volens evangelista eos maxime esse reos, quorum consilio cuncta gerebantur, dicit eos venisse ad comprehendendum Salvatorem qui suæ jussionis potestate venerunt. Quasi ad latronem, etc. Stultum est cum gladiis et fustibus quærere, qui ultro se eorum offert manibus, et in nocte quasi latitantem et vestros oculos declinantem investigare per proditorem, qui quotidie in templo docet. Sed ideo adversum me in tenebris congregamini, quia potestas vestra qua contra lucem armamini, in tenebris est.

John 7:15Et mirabantur Judæi, dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit?

John 18:16Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariæ: et introduxit Petrum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 4:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 4:12Acts 4Acts 4:14 →