The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 18 › John 18:16

John 18:16

Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariæ: et introduxit Petrum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But Peter stood at the door without. Then went out that other disciple, which was known unto the high priest, and spake unto her that kept the door, and brought in Peter.

In Context

15Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum Jesu in atrium pontificis. + 18.15 Et alius discipulus. Quis sit iste, quia hic tacetur, non temere definiatur. Solet tamen iste Joannes sic se significare.

17Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? Dicit ille: Non sum. + 18.17 Dicit ille: Non sum. AUG. Non solum negat Christum qui dicit eum non esse Christum, sed qui etiam negat se esse Christianum, et ita hoc impletur quod Dominus dixit: Ter me negabis Matth. 26..

Read all of John 18

Cross References

Matthew 26:69Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Jesu Galilæo eras. + 26.69 Una ancilla. Cur prima ancilla prodit cum viri magis poterant cognoscere, nisi ut iste sexus ostendatur in necem Domini peccasse: et per passionem redemptus. Et ideo, mulier prima rerurrectionis mysterium accepit: et mandata custodivit, ut veterem prævaricationis aboleret errorem. Sicut per feminam hostis antiquus primum parentem seduxit, ita per mulierem ad magistrum negandum quem Christum Filium Dei confessus fuerat, principem Ecclesiæ compellit.

Luke 22:55Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum. + 22.55 Igne in medio. Ignis cupiditatis instinctu maligni spiritus accensus, in atrio Caiphæ ad negandum et blasphemandum Deum linguas perfidorum armabat. Quod enim intus in domo principis sacerdotum maligna synodus gerebat, hoc ignis inter frigora noctis foris accensus typice demonstrabat. Hoc frigore ad horam torpens Petrus, quasi prunis ministrorum calefieri cupiebat, quia temporalis commodi solatium perfidorum societate quærebat. Sed hanc infidelitatem Domino respiciente reliquit et post resurrectionem in captura piscium, cum prunas positas, et piscem superpositum vidisset, cor suum prunis amoris inflammavit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 18:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 18:15John 18John 18:17 →