The Bible Software
bible.softwareActsActs 4 › Acts 4:20

Acts 4:20

Non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui. + 4.20 Non enim possumus. Id est, nolumus, vel in naturam versum est (ut angelis confirmatis) non peccare.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For we cannot but speak the things which we have seen and heard.

In Context

19Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos: Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate. + 4.19 Petrus vero, etc. RAB. Qui estis judices, vestrum facite officium, non sermonem pravum proferendo, sed juste judicando. Ecce plenum frumentum in spica invenitur: quod ante quasi in herba flectebatur.

21At illi comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos propter populum: quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat. + 4.21 Clarificabant. In Græco: Omnes clarificabant in eo, quod factum est: et non habetur in eo quod acciderat. Clarificantur facta vel dicta, quando fama vulgante in notitiam plurimorum deferuntur. Deus autem glorificatur in factis hominum, quod est proprium Christianæ pietatis et humilitatis, ipso dicente: Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cœlis est Matth. 5..

Read all of Acts 4

Cross References

Numbers 23:20Ad benedicendum adductus sum: benedictionem prohibere non valeo.

Job 32:18Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei.

Jeremiah 1:17Tu ergo, accinge lumbos tuos, et surge, et loquere ad eos omnia quæ ego præcipio tibi. Ne formides a facie eorum, nec enim timere te faciam vultum eorum. + 1.17 Tu ergo accinge, etc. ID. Job quoque præcipitur, etc., usque ad sed civitatem totam quæ super montem posita latere non potest.

Jeremiah 6:11Idcirco furore Domini plenus sum; laboravi sustinens. Effunde super parvulum foris, et super consilium juvenum simul: vir enim cum muliere capietur; senex cum pleno dierum. + 6.11 Idcirco furore. HIER. Quasi dicat: Venientem iram Dei prospicio, et furore ejus et iracundia plenus sum, et ultra sustinere non possum: nec pro peccatoribus audeo deprecari Deum.

Ezekiel 3:11et vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos: et dices eis: Hæc dicit Dominus Deus: si forte audiant et quiescant.

Micah 3:8Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini, judicio, et virtute, ut annuntiem Jacob scelus suum, et Israël peccatum suum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 4:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 4:19Acts 4Acts 4:21 →