The Bible Software
bible.softwareActsActs 4 › Acts 4:33

Acts 4:33

Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri: et gratia magna erat in omnibus illis. + 4.33 Reddebant apostoli. Discernit ordinem doctorum et auditorum. Nam multitudo credentium, rebus temporalibus spretis, copula charitatis invicem jungebantur. Apostoli vero, virtute fulgentes, mysteria Christi pandebant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And with great power gave the apostles witness of the resurrection of the Lord Jesus: and great grace was upon them all.

In Context

32Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una: nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. + 4.32 Erat cor unum. Qui mundum reliquerant, non de nobilitate generis gloriantes se aliis præferebant, sed sicut unius ejusdemque matris Ecclesiæ visceribus editi, eodem fraternitatis amore gaudebant. Nec quisquam eorum. Virtutes quas possident justi, non suas judicant esse, sed eorum quorum utilitati dispensant. Communia. Græce unde cœnobitæ, id est communiter viventes. Cœnobia habitacula eorum.

34Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quæ vendebant,

Read all of Acts 4

Cross References

Mark 16:20Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis. + 16.20 Illi autem, etc. BEDA. Nota quod Marcus Evangelium suum quanto inchoavit tardius, tanto, etc., usque ad quo apostoli idem Evangelii verbum per totum orbem seminaverunt.

Luke 24:48Vos autem testes estis horum.

Acts 1:8sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ. + 1.8 Sed accipietis. Tollitur scientia temporum, sed divinum, quo indigent, adhibetur auxilium: hoc modo, cum pueris aliquid tollitur, aliud datur ne penitus tristentur. Supervenientis Spiritus sancti. Cum superveniet Spiritus in vos, non regnum Isræl, sive regnum Dei in Isræl, ut putatis, afferet, sed virtutem testificandi de me vobis præstabit, tantumque illius regni tempus longe est, ut prius non solum Hierosolymam, sed omnes fines Judææ et Samariæ, mundi etiam terminos per circuitum fama Evangelii percurrat. In Jerusalem et in omni Judæa. Consequentia ordinis in vocabulis locorum conservata est: Jerusalem succedit proxima Judææ provincia, cui Samaria situ conjungitur, dehinc omnis terræ communio subinfertur. In Jerusalem. Mystice: in visione pacis, in confessione veræ fidei: custodia præceptorum Dei: et in his qui se in alienos fecerint a terra prædicaturos eos prædixit, per quos quasi rotæ radios de medio terræ ubi salutem operatus est, gratia spiritualis et salutaris doctrina per totum orbem defluxit.

Acts 2:32Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus.

Acts 3:15auctorem vero vitæ interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus. + 3.15 Interfecistis, voluntate et verbo, et hoc contra legem, quæ dicit: Qui occiderit hominem volens, et ipse occidetur.

Acts 5:12Per manus autem Apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe. Et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis. + 5.12 Apostolorum. Dicitur pluraliter apostolorum, quia non per manum solius Petri; licet enim pro honore ejus cæteri taceantur, non tamen facta eorum tacentur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 4:33

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 4:32Acts 4Acts 4:34 →