The Bible Software
bible.softwareActsActs 4 › Acts 4:32

Acts 4:32

Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una: nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. + 4.32 Erat cor unum. Qui mundum reliquerant, non de nobilitate generis gloriantes se aliis præferebant, sed sicut unius ejusdemque matris Ecclesiæ visceribus editi, eodem fraternitatis amore gaudebant. Nec quisquam eorum. Virtutes quas possident justi, non suas judicant esse, sed eorum quorum utilitati dispensant. Communia. Græce unde cœnobitæ, id est communiter viventes. Cœnobia habitacula eorum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the multitude of them that believed were of one heart and of one soul: neither said any of them that ought of the things which he possessed was his own; but they had all things common.

In Context

31Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati: et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia. + 4.31 Motus est locus. Magna virtus orationis fidelium, hoc autem ad suscitandas mentes factum est.

33Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri: et gratia magna erat in omnibus illis. + 4.33 Reddebant apostoli. Discernit ordinem doctorum et auditorum. Nam multitudo credentium, rebus temporalibus spretis, copula charitatis invicem jungebantur. Apostoli vero, virtute fulgentes, mysteria Christi pandebant.

Read all of Acts 4

Cross References

2 Chronicles 30:12In Juda vero facta est manus Domini ut daret eis cor unum, ut facerent juxta præceptum regis et principum verbum Domini.

Ezekiel 11:19Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum: et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum,

John 17:11Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum, sicut et nos. + 17.11 Serva eos. Ut sint unum in natura sua, sicut et nos in nostra sumus unum; et ideo non ait, ut sint unum nobiscum, aut ut simus unum ipsi et nos sicut nos unum sumus, quia non sunt ejusdem naturæ cum Deo, sicut Filius, secundum quod Deus, unum est cum Patre.

Acts 1:14Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Jesu, et fratribus ejus. + 1.14 Maria, etc. Virgo a mulieribus distinguitur, quæ tamen aliquando mulier non pro corruptione, sed pro sexu appellatur. Ecce principium nascentis Ecclesiæ adornatur flore virginitatis. In medio fratrum. Id est filiorum, quorum unus est Pater in cœlis. In medio Petrus stetisse dicitur: quasi communi miseratione condescendens. Hoc exemplum sumendum est pastoribus Ecclesiæ. Hic numerus centum et viginti congruit ætati Moysi, ut sicut sub hoc numero, Moyse defuncto, Jesus successit, qui populum in terram promissionis induxit, sic veteri legi in Ecclesia principatus Christi successit, ducens verum Isræl ad regnum cœli.

Acts 2:44Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia.

Romans 12:5ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. + 12.5 Singuli autem alter alterius membra, habentes, etc. Ad hoc habentes bona differentia. Vel singuli sumus membra, igitur in differentibus donis hoc agatur; quæ autem sunt illæ gratiæ ex quarum diversitate dicimur membra, et qualiter in illis, nobis invicem subservire debeamus, aperit dicens: Sive prophetiam secundum rationem fidei, sive ministerium, etc. Habentes, simus membra aliorum, ut illis prophetemus. Habentes dico secundum rationem fidei, quia prout exigit fides eorum, vel auditorum prophetia datur. Nota quod in enumeratione gratiarum a prophetia incipit, quia prima probatio quod fides nostra sit rationabilis, est quod credentes accepto Spiritu prophetabant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 4:32

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 4:31Acts 4Acts 4:33 →