Acts 5:14
Magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum, + 5.14 Augebatur, etc. RAB. Tanta erat multitudo credentium, ut fidei crescente fortitudine, sola sufficeret umbra. Vel: Tot erant tunc infirmi a credentibus allati, ut omnes non possent contingere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And believers were the more added to the Lord, multitudes both of men and women.)
In Context
Cross References
Deuteronomy 29:11liberi et uxores vestræ, et advena qui tecum moratur in castris, exceptis lignorum cæsoribus, et his qui comportant aquas:
2 Samuel 6:19Et partitus est universæ multitudini Israël tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam, et assaturam bubulæ carnis unam, et similam frixam oleo: et abiit omnis populus, unusquisque in domum suam.
Nehemiah 8:2Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum, cunctisque qui poterant intelligere, in die prima mensis septimi.
Isaiah 45:24Ergo in Domino, dicet, meæ sunt justitiæ et imperium; ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei.
Acts 2:41Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt: et appositæ sunt in die illa animæ circiter tria millia.
Acts 4:4Multi autem eorum qui audierant verbum, crediderunt: et factus est numerus virorum quinque millia. + 4.4 Et factus est, etc. Si in quinque millibus hominum quos in eremo Dominus pavit, populus legis a Christo liberatus accipitur, possunt et hic quinque millia ab apostolis instructa populum gentium designare: ejusdem legis spiritaliter mysteria secuturum. Et bene utique vesperi cœlesti munere donantur, quia cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum in terris, etc.