Acts 5:16
Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Jerusalem, afferentes ægros, et vexatos a spiritibus immundis: qui curabantur omnes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 8:16Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes: et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit: + 8.16 Vespere autem facto, etc. Occasus solis, mors est Christi, per quam plures sanavit dæmoniacos, quam ante vivens in carne ægrotos.
Mark 2:3Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur. + 2.3 Paralyticum. HIER. Paralysis typus est torporis, quo piger jacet in mollitie carnis, habens desiderium salutis: sed turbis, etc., usque ad ut per aliam viam cum Magis in suam regionem redeat. A quatuor portabatur. BEDA. Quia quatuor virtutibus ad Dominum fiducia mentis erigitur. De quibus dicitur in libro Sapientiæ: Sobrietatem et sapientiam docet, et scientiam et virtutem Sap. 8., quas alii prudentiam, fortitudinem, temperantiam et justitiam nuncupant.
Mark 16:17Signa autem eos qui crediderint, hæc sequentur: in nomine meo dæmonia ejicient: linguis loquentur novis: + 16.17 Signa autem, etc. Nunquid si signa non faciamus, non credimus? Sed hæc in exordio necessaria fuerunt, ut fides miraculis nutriretur, fide autem Ecclesiæ jam confirmata non sunt necessaria. Dæmonia ejicient, etc. Hoc hodie spiritualiter facit Ecclesia, cum per exorcismi gratiam manum credentibus imponit, et malignos spiritus expellit. Linguis loquentur novis. Hoc fit dum fideles veteris vitæ sæcularia verba relinquunt, et sancta mysteria insonant, et Dei laudes et potentiam quantum valent extollunt.
Luke 6:18qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur. + 6.18 Ut audirent. Si dicamus duos esse sermones, ascendit in montem, et habuit ibi discipulos; et post, descendit et fecit istum ad turbam. Si dicimus unum fuisse, ita intelligendum est, quod ascendit in montem, et post aliquantulum descendit, et ibi fecit sermonem, ubi erat planities.
John 14:12alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet: quia ego ad Patrem vado. + 14.12 Qui credit in me. Ego et Pater indifferenter operamur. Et quicunque credit in me (ne de solis apostolis hoc acciperetur) opera quæ ego facio per me, ipse faciet, id est, ego facio in eo vel per eum, et etiam majora. Opera quæ ego facio. Non tamen ex se, sed ex me. Non est servus major domino. Ipse enim sine eis multa, illi sine eo nihil, nisi peccatum. Majora horum. AUG. Quia si ipse fimbria, Petrus umbra sanavit. Vel opus ejus, etc., usque ad quia si utrumque æqualis potentiæ, hoc est majoris misericordiæ.
1 Corinthians 12:9alteri fides in eodem Spiritu: alii gratia sanitatum in uno Spiritu: + 12.9 Alteri fides. Et fides inter dona Dei et munera est. Non ergo sola charitas, sed charitas cum fide a Deo nobis est.