Matthew 26:52
Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in locum suum: omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt. + 26.52 Gladio peribunt. Gladio illo quo igneus vertitur ante paradisum, id est, divinæ vindictæ, et gladio spiritus, id est, verbi Dei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 9:6Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius: ad imaginem quippe Dei factus est homo.
Ezekiel 35:5Eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israël in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extremæ:
Matthew 23:34Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem: + 23.34 Sapientes. Qui sciunt quem proferant sermonem. Scribas. In lege peritos.
1 Corinthians 4:11Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis cædimur, et instabiles sumus,
1 Peter 2:21In hoc enim vocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus: + 2.21 In hoc enim vocati. Multum glorificat conditionem servorum, quos benefacientes et absque culpa vapulantes a dominis crudelibus, et improbis affirmat imitatores esse Dominicæ passionis. Quia et Christus. BEDA. Cum supra specialiter servos, nunc totam Ecclesiam instruit ut etiam dominis in memoriam revocet, quid pro eorum salute vel liberatione suus auctor pertulerit.
Revelation 13:10Qui in captivitatem duxerit, in captivitatem vadet: qui in gladio occiderit, oportet eum gladio occidi. Hic est patientia, et fides sanctorum. + 13.10 Qui in captivitatem. Qui captivat homines nunc a fide, tandem a salute, scilicet Antichristus, vel ipse diabolus. Qui in gladio occiderit. Antichristus et sui occident gladio materiali et persuasionis, et peribunt gladio æterni judicii. Hic est, etc. Id est, patientiam et fidem sancti tenebunt, quia, illo destructo, sciunt se remunerandos. Respiciendo pœnam malorum et remunerationem bonorum, patientes fiunt et fidem tenent.