The Bible Software
bible.softwareActsActs 5 › Acts 5:4

Acts 5:4

nonne manens tibi manebat, et venundatum in tua erat potestate? quare posuisti in corde tuo hanc rem? non es mentitus hominibus, sed Deo. + 5.4 Sed Deo. Supra dixerat: Spiritui sancto: patet ergo Spiritum sanctum esse Deum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Whiles it remained, was it not thine own? and after it was sold, was it not in thine own power? why hast thou conceived this thing in thine heart? thou hast not lied unto men, but unto God.

In Context

3Dixit autem Petrus: Anania, cur tentavit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui Sancto, et fraudare de pretio agri? + 5.3 Tentavit. RAB. Præteritum tentavit ponit, quia perfecta erat tentatio. Tribus modis tentatio agitur, suasione, delectatione, consensu: quod totum impletum est in Anania. Et fraudare. ID. In hoc videtur mendacium fuisse, quia totum voverat. Melius est autem non vovere quam post votum non solvere Spiritui sancto.

5Audiens autem Ananias hæc verba, cecidit, et expiravit. Et factus est timor magnus super omnes qui audierunt. + 5.5 Cecidit. RAB. Legum initia semper vindictis commendantur. Duo filii Aaron ignem offerentes consumuntur: Oza sustinens arcam mortuus est. Cecidit ille, ut cæteri prævaricatores exemplo ejus terreantur. Et factus est timor, etc. BEDA. Anticipatio: quoniam solius viri morte ante uxoris exitum pauci audierant, quamvis de paucis dici potuerit, quod timuerunt.

Read all of Acts 5

Cross References

Exodus 35:21obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat, + 35.21 Quidquid ad cultum, etc. GREG., ubi supra. In ornamento tabernaculi viri cum mulieribus dona offerunt, etc., usque ad prout ipse dederit, proferuntur.

Numbers 16:11et omnis globus tuus stet contra Dominum? quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum?

1 Samuel 8:7Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem populi in omnibus quæ loquuntur tibi: non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos.

1 Chronicles 29:3et super hæc quæ obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum, do in templum Dei mei, exceptis his quæ præparavi in ædem sanctam.

1 Chronicles 29:9Lætatusque est populus cum vota sponte promitterent, quia corde toto offerebant ea Domino: sed et David rex lætatus est gaudio magno.

Job 15:35Concepit dolorem, et peperit iniquitatem, et uterus ejus præparat dolos.] + 15.35 Concepit dolorem. Cum perversa cogitat, iniquitatem parturit, cum explere cœperit, concepit. Mens etiam hypocritæ nunquam vacat a malo, quia quæ appetit, aliis invidet, ex quorum despectu clarior sit, unde et dolos parat ut solus æstimationem capiat. Uterus ejus præparat dolos, id est mens, in qua cogitationes generantur, majorem malitiam contra proximos concipit, quanto solus præ omnibus videri innocentior quærit: hoc dicit, quia percussum Job pro hypocrisi putavit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 5:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 5:3Acts 5Acts 5:5 →