Acts 6:3
Considerate ergo, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu Sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus. + 6.3 Considerate, etc. BEDA. Hinc jam decreverunt apostoli, etc., usque ad non sine septenarii numeri mysterio.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 41:38locutusque est ad eos: Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit? + 41.38 Qui Spiritus Dei plenus sit, etc. AUG. Q. in Gen. Tertio, nisi fallor, insinuatur nobis in hoc libro Spiritus sanctus. Primo ubi dictum est supra cap. 1: Spiritus ferebatur super aquas, secundo ubi dicit Deus supra cap. 6: Non permanebit Spiritus meus in hominibus istis, etc. Tertio cum dicit Pharao in Joseph esse Spiritum Dei: nondum tamen legimus Spiritum sanctum.
Numbers 27:18Dixitque Dominus ad eum: Tolle Josue filium Nun, virum in quo est spiritus, et pone manum tuam super eum.
Job 32:7Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam.
Isaiah 28:6et spiritus judicii sedenti super judicium, et fortitudo revertentibus de bello ad portam.] + 28.6 Fortitudo revertentibus. ID. Non leguntur bella Ezechiæ, sed Dominus pro eo bellum gessit, interfectis centum et octoginta quinque millibus Assyriorum, quorum Judæi spolia collegerunt: et ad portas Jerusalem cum gaudio reversi sunt.
Matthew 23:8Vos autem nolite vocari Rabbi: unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis. + 23.8 Vos autem. Duplici ratione ab his attendere jubet, ne eorum simulatione seducamur, vel ne æmulatione inflammemur.
Acts 2:4et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. + 2.4 Et cœperunt. Ecce signum plenitudinis: plenum vas erumpit. Ignis in sinu non potest occultari. Variis linguis. Quia linguis omnibus loquebantur, vel sua, id est Hebræa lingua, loquentes, ab omnibus ita intelligebantur, ac si propriis singulorum loquerentur, secundum illud Prophetæ: In aliis linguis, et labiis aliis, loquar populo huic, etc.